CAPUT II. De miseria hominis, horrore mortis, et districtione supremi Judicis.

4. Secundum exteriorem hominem de parentibus illis venio, qui me ante fecerunt damnatum, quam natum. Peccatores peccatorem in peccato suo genuerunt, et de peccato nutriverunt. Miseri miserum in hanc lucis miseriam induxerunt. Nil ex eis habeo, nisi miseriam et peccatum, et corruptibile hoc corpus quod gesto. Ad illos vero festino, qui morte corporis hinc exierunt. Cum eorum sepulcra respicio, non invenio in eis nisi cinerem et vermem, fetorem et horrorem. Quod ego sum, ipsi fuerunt; et quod ipsi sunt, ego ero. Quid sum ego? Homo de humore liquido. Fui enim in momento conceptionis de humano semine conceptus; deinde spuma illa coagulata modicum crescendo caro facta est. Postea plorans et ejulans traditus sum hujus mundi exsilio; et ecce jam morior plenus iniquitatibus et abominationibus. Jam jam praesentabor ante districtum Judicem, de operibus meis rationem redditurus. Vae mihi misero, cum venerit dies illa judicii, et aperti fuerint libri in quibus omnes mei actus et cogitationes Domino praesentandae recitabuntur! Tunc demisso capite prae confusione malae conscientiae, in judicio coram Domino stabo trepidus et anxius, utpote commemorans scelerum commissa meorum. Et cum dicetur de me, Ecce homo et opera ejus; reducam ante oculos omnia delicta et peccata mea. Quadam namque vi divina fiet ut cuique sua opera bona vel mala in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur; ut accuset, vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et singuli, et omnes judicentur.

Judicium faciet gestorum quisque suorum,
Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.

Quod enim nunc confiteri erubescimus, tunc omnibus manifestabitur: et quidquid hic dissimulando palpamus, totum illic vindex flamma comburet.

Ignis ubique ferox ruptis regnabit habenis.

Quantoque diutius Deus nos exspectat, ut emendemus tanto districtius judicabit, si neglexerimus.

5. Cur ergo tantopere vitam istam desideramus, in qua quanto amplius vivimus, tanto plus peccamus? Quanto est vita longior, tanto culpa numerosior. Quotidie namque crescunt mala, et subtrahuntur bona: assidue variatur homo per prospera et adversa, et ignorat quando moriatur. Sicut enim in coelo stella coruscans velociter currit, et repente deficit; et sicut scintilla ignis subito exstinguitur, et in cinerem redigitur:

Sic cito finitam datur istam cernere vitam.

Dum enim libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, diuque se victurum arbitratur,

Ac multa in longum disponit tempus agenda;

subito rapitur in mortem, et ex improviso anima aufertur a corpore. Verumtamen cum magno metu magnisque doloribus anima separatur a corpore. Veniunt enim Angeli assumere illam, ut perducant eam ante tribunal Judicis metuendi: et tunc illa memorans opera sua mala et pessima, quae die noctuque gessit, contremiscit, et quaerit illa fugere, induciasque petere, dicens: Date mihi vel unius horae spatium. Tunc quasi loquentia simul opera, dicent: Tu nos egisti; opera tua sumus: non te deseremus, sed tecum semper erimus, tecum pergemus ad judicium. Vitia quoque multis et multiplicibus criminibus eam accusabunt, multaque falsa testimonia adversus illam invenient, quanquam vera ad damnationem ejus satis possent sufficere. Daemones vero terribili vultu et horribili aspectu eam terrebunt: ingenti furore eam persequentur et comprehendent, tam terribiliter quam horribiliter volentes retinere et possidere, nisi sit qui eripiat. Tunc anima inveniens oculos clausos et os, aliosque corporis sensus per quos solebat egredi, et delectari in his exterioribus, revertetur ad se; et videns se solam et nudam, ingenti horrore concussa, desperatione deficiet in se, et cadet sub se: et quia amore mundi, et carnis voluptate, Dei amorem dereliquerat, derelinquetur a Deo misera in hora tantae necessitatis, atque daemonibus tradetur in inferno crucianda.

8. Sic anima peccatoris in die qua ignorat, et hora qua nescit, rapitur a morte, et segregatur a corpore, pergitque miseriis plena, tremens et dolens: et cum nullam excusationem habeat, quam pro peccatis suis possit obtendere, contabescit et pertimescit ante Deum apparere. Ingenti horrore concutitur, et multiplicibus cogitationum aestibus agitatur, cum urgente solutione carnis, et subductis e medio omnibus, se et illum terminum considerat cui appropinquat, et post paululum hoc invenit quod in perpetuum mutari non poterit. Considerat plane, quam districtus veniat aeternus Judex, et ante severitatem tantae justitiae, quas rationes vitae suae ponat. Si enim cuncta opera quae intelligere potuit, devitavit; ventura tamen coram districto Judice illa, magis quae in semetipsa non intelligit, pertimescit. Crescit pavor, cum cogitat quod viam vitae hujus nequaquam sine culpa transire potuit: nec hoc quidem quod laudabiliter vixit, sine aliquo reatu est, si remota pietate judicetur. Quis enim considerare valeat, quanta mala per momenta temporum perpetramus, et quanta bona facere negligimus? Sicut enim peccatum est perpetratio mali, sic delictum est desertio boni. Gravis siquidem jactura est, cum nec bona facimus, nec bona cogitamus, sed cor nostrum per vana et inutilia sinimus vagari. Nimis tamen difficile est cor tenere, et ab illicita cogitatione servare. Nimis etiam difficile est terrenas occupationes absque peccatis ministrare. Quapropter nullus semetipsum dijudicare et comprehendere perfecte potest; sed multis cogitationibus occupatus, sibimetipsi aliquo modo manet incognitus, ut omnino quod tolerat nesciat. Propterea urgente exitu, subtiliori terretur metu: quia etsi illa quae scivit, nunquam se praetermisisse meminit, formidat tamen ea quae nescit.