CAPUT III. De dignitate animae, et vilitate corporis.

7. O anima, Dei insignita imagine, decorata similitudine, desponsata fide, dotata spiritu, redempta sanguine, deputata cum Angelis, capax beatitudinis, haeres bonitatis, rationis particeps, quid tibi cum carne unde ista pateris? Propter carnem aliena peccata tibi imputantur, et tuae justitiae quasi pannus menstruatae reputantur (Isai. LXIV, 6), atque tu ipsa ad nihilum es redacta, et quasi nihilum et inane reputata. Nihil enim aliud est caro, cum qua tanta est tibi societas, nisi spuma caro facta, fragili vestita decore: sed erit, quando erit cadaver miserum et putridum, et cibus vermium. Nam quantumcunque excolatur, semper caro est. Si diligenter consideres, quid per os et nares caeterosque corporis meatus egrediatur, vilius sterquilinium nunquam vidisti. Si singulas ejus miserias enumerare velis, quam sit onerata peccatis, irretita vitiis, pruriens concupiscentiis, occupata passionibus, polluta illusionibus, prona semper in malum, et in omne vitium proclivis, plenam omni confusione et ignominia invenies. Propter carnem homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4), quia ex illa vitium concupiscentiae traxit, quo captivus tenetur et incurvatur, ut diligat vanitatem, et iniquitatem operetur.

8. Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc vitam. Profecto fuit quando non eras: postea de vili materia factus, et vilissimo panno involutus, menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus, et tunica tua fuit pellis [al. pellicia] secundina.

Sic indutus et ornatus progressus es ad nos:
Nec memor es quam sit vilis origo tui.
Forma, favor populi, fervor juvenilis, opesque
Subripuere tibi noscere quid sit homo.

Nihil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.

Post hominem vermis, post vermem fetor et horror.
Sic in non hominem vertitur omnis homo.

Cur ergo superbis, homo, attendens quod fuisti vile semen, et sanguis coagulatus in utero; deinde miseriis hujus vitae expositus et peccato, postea vermis et cibus vermium futurus in tumulo? Quid superbis, pulvis et cinis, cujus conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?

Unde superbit homo, cujus conceptio culpa,
Nasci poena, labor vita, necesse mori?

Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro; animam vero tuam non adornas bonis operibus, quae Deo et Angelis ejus praesentanda est in coelis? Quare animam tuam vilipendis, et ei carnem praeponis? Dominam ancillari, et ancillam dominari, magna abusio est. Totus quidem iste mundus ad unius animae pretium aestimari non potest. Non enim pro toto mundo Deus animam suam dare voluit, quam pro anima humana dedit. Sublimius ergo est animae pretium, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit. Quam ergo commutationem dabis pro anima tua, qui pro nihilo das illam? Nonne Dei Filius cum esset in sinu Patris, a regalibus sedibus pro ea descendit, ut eam liberaret a potestate diaboli? Quam cum vidisset peccatorum funibus irretitam, jamjamque daemonibus tradendam, ut morte perpetua damnaretur, flevit super illam, quae flere se nesciebat: nec solum flevit, sed etiam occidi se permisit, ut pretioso sanguinis sui pretio eam redimeret.

Aspice, mortalis, pro te datur hostia talis.

9. Agnosce, homo, quam nobilis est anima tua, et quam gravia fuerint ejus vulnera, pro quibus necesse fuit Christum Dominum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Noli ergo vilipendere animae tuae passionem, cui a tanta majestate tantam vides exhiberi compassionem. Fudit ipse lacrymas pro te: lava et tu per singulas noctes lectum tuum cordis compunctione, et lacrymarum assiduitate. Fudit ipse sanguinem suum funde et tu tuum quotidiana corporis afflictione: quem si semel ponere pro Christo non potes, saltem mitiori quodam, sed longiori martyrio pone. Noli attendere quid caro velit, sed quid spiritus poscit. Tunc enim gloriosus erit, cum ad Deum suum redierit, ita tamen si de corpore nullum peccatum secum tulerit, et deterserit omne sordidum. Si vero dicis, Durus est hic sermo; non possum mundum spernere, et carnem meam odio habere: dic mihi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nihil ex eis remansit, nisi cineres et vermes. Attende diligenter quid sunt, vel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu: comederunt, biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos; et in puncto ad inferna descenderunt (Job. XXI, 13). Hic caro eorum vermibus, et illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati, sempiternis involvantur incendiis, qui socii fuerunt in vitiis. Una namque poena implicat, quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis laetitia, mundi potentia, carnis voluptas, falsae divitiae, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi jocus ubi jactantia, ubi arrogantia? De tanta laetitia, quanta tristitia! post tantillam voluptatem, quam gravis miseria! De illa exsultatione ceciderunt in magnam miseriam, in grandem ruinam et in magna tormenta.

10. Quidquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es: homo de humo, limus de limo. De terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando venerit dies illa ultima, quae subito veniet; et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris; sed incertum quando, aut quomodo, vel ubi Quoniam mors ubique te exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Si carnem sequeris, punieris in carne; si in carne delectaris, cruciaberis in carne. Si curiosas vestes requiris, pro ornatu vestium subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes (Isai. XIV, 11). Justitia enim Dei aliud judicare non potest, nisi quod merentur opera nostra. Qui enim plus diligit mundum quam Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem, sequitur diabolum, et ibit cum eo in supplicium aeternum. Quis, putas, tunc moeror erit, quis luctus, quae tristitia, cum separabuntur impii a consortio sanctorum, et a visione Dei: et traditi in potestatem daemonum, ibunt cum ipsis in ignem aeternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu! Procul quippe a beata paradisi patria exsulantes, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi; sed per millia millium annorum in inferno cruciandi; nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet, aliquando fatigatur; nec qui torquetur, aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit, ut semper reservet; sic tormenta aguntur, ut semper renoventur. Juxta vero qualitatem culpae poenam sustinebit unusquisque gehennae, et similis culpae rei suis similibus jungentur cruciandi. Nihil aliud ibi audietur nisi fletus et planctus, gemitus et ululatus, moerores atque stridores dentium: nihilque ibi videbitur, nisi vermes, et larvales facies tortorum, atque teterrima monstra daemonum.

Vermes crudeles mordebunt intima cordis:
Hinc dolor, inde pavor, gemitus, stupor, et timor horrens.

Ardebuntque miseri in igne aeterno in aeternum et ultra. In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu per conscientiae vermem. Ibi erit dolor intolerabilis, timor horribilis, fetor incomparabilis, mors animae et corporis sine spe veniae et misericordiae. Sic tamen morientur, ut semper vivant; et sic vivent, ut semper moriantur. Ita anima peccatoris aut in inferno pro peccatis cruciatur, aut in paradiso pro bonis meritis collocatur. Nunc ergo alterum e duobus eligamus: aut semper cruciari cum impiis, aut perpetualiter laetari cum sanctis. Bonum siquidem et malum, vita et mors, ante nos sunt posita, ut ad quod voluerimus manum extendamus.. Si tormenta non terrent nos, saltem invitent praemia.