|
11. Praemium est videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo, esse cum
Deo, esse in Deo, qui erit omnia in omnibus; habere Deum, qui est summum
bonum. Et ubi est summum bonum, ibi est summa felicitas, summa
jucunditas, vera libertas, perfecta charitas, aeterna securitas, et
secura aeternitas; ibi est vera laetitia, plena scientia, omnis
pulchritudo, et omnis beatitudo.
Est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas,
Gaudia, laetitiae, dulcedo, vita perennis.
Gloria, laus, requies, amor, et concordia dulcis.
Sic cum Deo homo beatus erit, in cujus conscientia peccatum inventum non
fuerit. Videbit Deum ad voluntatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad
jucunditatem. In aeternitate vigebit, in veritate fulgebit, in bonitate
gaudebit. Sicut habebit permanendi aeternitatem, sic cognoscendi
facilitatem et requiescendi felicitatem. Civis siquidem erit illius
sanctae civitatis, cujus Angeli cives sunt, Deus Pater templum, Filius
ejus splendor, Spiritus sanctus charitas. O civitas coelestis! mansio
secura, patria fertilis et ampla, totum continens quod delectat: populus
sine murmure, incolae quieti, homines nullam indigentiam habentes! Quam
gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! sicut laetantium omnium
habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 3, 7). Omnes laetantur in laetitia et
exsultatione: omnes delectantur de Deo, cujus aspectus pulcher, facies
decora, eloquium dulce. Delectabilis est ad videndum, suavis ad
habendum, dulcis ad perfruendum. Ipse per se placet, et per se sufficit
ad meritum, sufficit ad praemium; nec extra illum quidquam quaeritur,
quia totum in illo invenitur quidquid desideratur. Semper libet eum
aspicere, semper habere; semper in illo delectari, et illo perfrui. In
illo clarificatur intellectus, et purificatur affectus ad cognoscendam
et diligendam veritatem. Et hoc est totum bonum hominum, nosse scilicet
et amare Creatorem suum.
12. Quae ergo nos agit vesania, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi
sequi naufragium, vitae labentis pati infortunium, impiae tyrannidis
ferre dominium, et non magis convolare ad sanctorum felicitatem, ad
Angelorum societatem, ad solemnitatem supernae laetitiae, et ad
jucunditatem contemplativae vitae, ut possimus intrare in potentias
Domini, et videre superabundantes divitias illas bonitatis? Ibi
vacabimus, et videbimus quam dulcis est Dominus, et quam magna multitudo
dulcedinis ejus. Videbimus gloriae decorem, sanctorum splendorem et
regiae potestatis honorem. Cognoscemus Patris potentiam, Filii
sapientiam, Spiritus sancti benignissimam clementiam; et ita habebimus
notitiam illius summae Trinitatis. Nunc corpora per corpus videmus,
imagines etiam corporum spiritu cernimus: tunc vero ipsam Trinitatem
puro mentis intuitu videbimus. O beata visio! videre Deum in seipso,
videre in nobis, et nos in eo felici jucunditate et jucunda felicitate!
Quidquid desiderabimus, totum habebimus, nihil amplius desiderantes: et
quidquid videbimus, amabimus, ipso amore beati; beati dulcedine amoris
et suavitate contemplationis. Haec erit summa illius contemplationis,
haec erit summa illius felicitatis, quoniam intelligetur in suo puro
esse sincera divinitas, comprehendetur in ea incomprehensibilis
Trinitas. Patebunt arcana divinitatis; videbitur et amabitur Deus: et
haec visio et delectatio totum cor hominis implens et satians, tota erit
illius beatitudinis consummatio. Una erit omnium lingua, jubilatio
indefessa, unus affectus, amor aeternus. Patebit veritas, implebitur
charitas; et erit integra corporis et animae societas [forte satietas].
Fulgebit sicut sol humanitas glorificata: quieta erit et concors carnis
et spiritus societas: Angelorum et hominum erit gaudium unum, unum
colloquium, unum convivium. Non languebit amor, nec liquefiet dilectio.
Praesentibus omnibus bonis, nulla erit dilationis afflictio, quoniam
beatifica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, et erit
communis omnium omnipotentia, sapientia, pax, justitia, et
intelligentia. Non erit in illa pace diversitas linguarum, sed pacifica
et concors concordia morum et affectuum. In torrente illius voluptatis
nihil ultra appetet cumulata satietas; tanta erit felicitas. Ibi
siquidem erit cumulus felicitatis supereminens gloria, et superabundans
laetitia.
13. Sed ad haec quis idoneus? Profecto verus poenitens, bonus obediens,
amabilis socius, fidelis servus. Verus poenitens semper in labore et
dolore: dolet de praeteritis, laborat pro futuris cavendis. Vera
siquidem poenitentia est, sine temporis intermissione de peccatis
dolere. Sic plangit commissa, ut non committat plangenda. Irrisor namque
est et non verus poenitens, qui adhuc agit quod poeniteat. Si ergo vis
verus poenitens esse, cessa a peccato, et noli amplius peccare; quoniam
inanis est poenitentia quam sequens coinquinat culpa. Omnis bonus
obediens dat suum velle, et suum nolle, ut possit dicere: Paratum cor
meum, Deus, paratum cor meum (Psal. CVII, 2). Paratum quodcunque
praeceperis facere, paratum ad nutum citius obedire, paratum tibi
vacare, proximis ministrare, meipsum custodire, et in coelestium
contemplatione requiescere. Amabilis socius, omnibus est officiosus, et
nulli onerosus. Omnibus est officiosus, quia devotus ad Deum, benignus
ad proximum, sobrius ad mundum; Domini servus, proximi socius, mundi
dominus. Superiora habet ad gaudium, aequalia ad consortium, inferiora
ad servitium. Nulli est onerosus, sed inferiora redigit ad utilitatem
mediorum, et ad honorem superiorum: superiora sequens, inferiora
trahens; ab illis possessus, ista possidens. Fidelis servus est in
contemplatione Dei, et custodia sui. Custodiae ergo tuae adhibe prius
omnem diligentiam. Deinde intelligens te nunquam posse sufficere ad te
custodiendum tua industria, divinam implora elementiam. Itemque ad
contemplandam in te Creatoris tui voluntatem bonam et beneplacentem
atque perfectam, angelicam exora tutelam, patrociniumque omnium cum
Christo regnantium super te roga. Curre per singulos, supplica singulis,
et simul omnibus clama et dic: Miseremini mei, miseremini mei, saltem
vos, amici mei (Job XIX, 21). Recipite fugitivum vestrum, sed
fratruelem, sed consanguineum in sanguine Redemptoris. En pauper stat ad
ostium, clamat et pulsat. Aperite pulsanti, et conducite eum usque ad
Regem ut prostratus coram eo indicem ei omnes miserias et omnes
necessitates quas patior. Ad extremum vero praelato tuo cor tuum cum
omni progenie reconsigna. Nullum in eo remaneat peccatum, quod non pura
confessione deleatur. Jesum Christum etiam super cor tuum sicut
signaculum pone. Cum enim Christus cordis ostium custodit, et est cordis
ostiarius, ut per illum ingrediantur et egrediantur omnes familiae
cordis, consequenter adsunt millia millium Angelorum ad fores exteriorum
sensuum excubantium, nec audet alienigena irrumpere terribiles illas
acies, propter ostiarii reverentiam, et Angelorum custodiam.
|
|