|
14. Integritatis tuae curiosus explorator vitam tuam in quotidiana
discussione examina. Attende diligenter quantum proficias, vel quantum
deficias qualis sis in moribus, et qualis in affectibus: quam similis
sis Deo, vel quam dissimilis: quam prope, vel quam longe, non locorum
intervallis, sed morum affectibus. Stude cognoscere te: quam multo
melior et laudabilior es, si te cognoscis, quam si te neglecto
cognosceres cursum siderum, vires herbarum, complexiones hominum,
naturas animalium, et haberes omnium coelestium et terrestrium
scientiam. Redde ergo te tibi, et si non semper, vel saepe; saltem
interdum. Rege tuos affectus, dirige actus, corrige gressus, In te nihil
remaneat indisciplinatum. Pone omnes transgressiones tuas ante oculos
tuos. Statue te ante te, tanquam ante alium; et sic temetipsum plange.
Plora iniquitates et peccata, quibus Deum offendisti: indica ei miserias
tuas, ostende illi malitiam adversariorum tuorum. Cumque coram eo in
lacrymis te maceraveris, precor te ut memor sis mei.
15. Ego enim ex quo cognovi te, in Christo diligo te; et illuc mentionem
tui defero, ubi et illicita cogitatio supplicium, et honesta promeretur
praemium. Ad altare namque Dei cum peccator sto, sed sacerdos, tui me
comitatur memoria. Tu vero mihi vicem reddes, si me amaveris, et
orationum tuarum participem feceris. Ibi recordatione tecum esse
praesens desidero, ubi pro te et tuis familiaribus devotas preces coram
Deo fundis. Nec mireris, si dixi, Praesens: quoniam si me amas, et ideo
amas, quia imago Dei sum, ita tibi praesens sum, ut tu ipse tibi.
Quidquid enim tu es substantialiter, hoc ego sum. Imago enim Dei est
omnis anima rationalis. Proinde qui in se imaginem Dei quaerit, tam
proximum quam se quaerit: et qui illam in se quaerendo invenerit, in
omni homine eam cognoscit. Visio enim animae, intellectus est. Si ergo
te vides, me vides, qui nihil aliud sum quam tu. Et si Deum diligis, me
imaginem Dei diligis: et ego Deum diligendo, diligo te. Et ita dum unum
quaerimus, et ad unum tendimus, semper invicem praesentes sumus, sed in
Deo in quo nos diligimus.
|
|