CAPUT VI. De attentione orationis tempore habenda.

16. Cum ad orandum sive ad psallendum ecclesiam intraveris, fluctuantium cogitationum tumultus exterius relinque, curamque exteriorum penitus obliviscere, ut soli Deo possis vacare. Fieri enim non potest ut aliquando cum Deo loquatur, qui cum toto mundo etiam tacens fabulatur. Intende ergo illi qui intendit tibi; audi illum loquentem tibi, ut ipse exaudiat te loquentem sibi. Ita fiet, si divinis laudibus solvendis debita reverentia et sollicitudine assistas, super singula verba divinae Scripturae diligenter intendas. Non quod ego ista faciam dico, sed quod facere vellem, et non fecisse poenitet, et non facere piget. Tu vero cui major gratia concessa est, votis et devotis precibus pias aures Domini ad te flecte, lacrymis et suspiriis pro tuis excessibus illum clementer exora, atque canticis spiritualibus in omnibus operibus suis illum lauda et glorifica. Nihil enim magis supernis civibus spectare libet; nil Regi summo jucundius exhibetur, sicut ipse testatur: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). O quam felix esses, si spiritualibus oculis semel intueri posses, quomodo praeveniunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum! (Psal. LXVII, 26.) Videres procul dubio, qua cura, quove tripudio intersunt cantantibus, assistunt orantibus, adsunt meditantibus, supersunt quiescentibus, providentibus atque procurantibus praesunt. Diligunt siquidem suos concives supernae potestates, et pro iis qui haereditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, protegunt, providentque omnibus. Omnes enim ipsi desiderant adventum nostrum, quoniam ipsi de nobis exspectant civitatis suae ruinas restaurari. Diligenter quaerunt, et libenter audiunt bona de nobis: solliciti discurrunt medii inter nos et Deum, nostros gemitus fidelissime ad eum portantes, ipsiusque gratiam devotissime ad nos reportantes. Non dedignabuntur esse socii nostri, qui jam facti sunt ministri nostri. Exsultare eos fecimus, quando conversi sumus ad poenitentiam. Festinemus ergo de nobis eorum laetitiam adimplere. Vae tibi, quicunque es, qui desideras redire ad vomitum, reverti ad lutum. Putasne placatos habebis eos in judicio, quos tanto et tam sperato privare vis gaudio? Exsultaverunt quando venimus ad religionem, tanquam super his quos ab ipsa inferni porta cernerent revocari. Quid vero tunc erit, si ab ipsa janua paradisi viderint redire, et retrorsum abire eos, qui jam alterum pedem habebant in coelo? Nam etsi corpora inferius, sed corda sursum.

17. Curramus ergo non passibus corporis, sed affectibus mentis, sed desideriis, sed suspiriis, quoniam non solum Angeli, sed Angelorum Creator nos exspectat. Exspectat nos Deus Pater, tanquam filios et haeredes, ut constituat nos super omnia bona sua. Exspectat nos Dei Filius tanquam fratres et cohaeredes, ut fructum suae nativitatis, et pretium sui sanguinis Deo Patri offerat. Exspectat nos Spiritus sanctus: ipse siquidem est charitas et benignitas in qua ab aeterno praedestinati sumus; nec dubium quin praedestinationem suam adimpleri velit. Ergo quia omnis coelestis curia exspectat nos et desiderat, desideremus eam quanto possumus desiderio. Cum magna namque confus one et rubore ad illam veniet, quisquis videre eam vehementer non desiderat. Quicunque vero jugi oratione et assidua cogitatione in illa conversatur, et securus hinc egredietur, et cum magna laetitia recipietur in illam. Ubicunque ergo fueris, intra temetipsum ora. Si longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam tu ipse locus es. Si fueris in lecto aut in alio loco, ora, et ibi est templum. 'Frequenter orandum, et flexo corpore mens est erigenda ad Deum. Sicut enim nullum est momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia: sic nullum debet esse momentum, quo eum praesentem non habeat in memoria.

18. Sed dicis: Ego quotidie oro, et orationis meae nullum fructum video; sed sicut accedo ad illam, sic et redeo. Nemo mihi respondet, nemo loquitur, nemo quidpiam donat, sed incassum laborasse videor. Sic loquitur humana stultitia, non attendens quid inde Veritas promittat dicens: Amen dico vobis, quia quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Matth. XXI, 22; Marc. XI, 24). Noli ergo vilipendere orationem tuam, quoniam ille ad quem oras, non vilipendit eam; sed antequam egrediatur de ore tuo, ipse scribi eam jubet in libro suo. Et unum e duobus indubitanter sperare debemus, quoniam aut dabit nobis quod petimus, aut quod nobis noverit esse utilius. Cogita itaque de Deo quidquid melius potes, et de te quidquid deterius vales. De illo amplius credere debes, quam cogitare potes. Omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te computes perdidisse. Omnis siquidem res aliena est a nobis: tempus autem tantum nostrum est. Vaca ergo, et ubicunque fueris, tuus esto. Noli te rebus tradere, sed commodare. Quocunque loco consistis, cogitationes tuas jacta in Deum, et aliquid salutare in animo tuo versa. Omnis siquidem locus ad meditandum congruus est.

19. Tota ergo facultate animum colligens, libere tecum habita, et in latitudine cordis tui deambulans, ibidem coenaculum grande stratum Christo exhibe. Mens namque sapientis semper est apud Deum. Illum semper ante oculos habere debemus, per quem sumus, vivimus et sapimus. Ipsum namque, ut essemus, habemus auctorem; ipsum etiam ut sapientes simus, debemus habere doctorem, et ut beati simus, internae suavitatis largitorem. Et in hoc imaginem ejus, hoc est illius summae Trinitatis, in nobis cognoscimus. Nam sicut ille est, et sapiens est, et bonus est; sic et nos pro modulo nostro et sumus, et nos esse scimus, et id esse et nosse diligimus. Utere igitur te ipso velut Dei templo, propter illud quod in te est simile Deo. Honor siquidem Deo summus est, illum venerari et imitari. Imitaris, si pius es. Templum enim sanctum est Deo mens pia, et altare optimum cor ejus. Veneraris, si misericors es, sicut ipse omnibus misericors est. Hostia siquidem acceptabilis est Deo, facere bonum omnibus pro Deo. Fac omnia sicut Filius Dei, ut dignus sis eo qui te dignatus est filium vocare. In omnibus vero quae agis, Deum esse praesentem cognosce. Cave ergo ne in eo quod male delectat, vel visio tua vel cogitatio tua remoretur: nec dicas aut facias quod non licet, etiam si libet: nec aliquo facto vel signo Deum offendas, qui ubique praesens cernit quidquid facis. Magna custodia tibi necessaria est, quoniam ante oculos Judicis vivis cuncta cernentis. Cum illo tamen semper es securus, si talem te praeparaveris, ut tecum adesse dignetur. Si tecum non est per gratiam, adest per vindictam. Sed vae tibi, si ita tecum est. Imo vae tibi, si ita tecum non adest. Illi namque irascitur Deus, quem peccantem non flagellat: nam quem flagellando non emendat, in futuro damnat.