CAPUT VII. De custodia cordis, et studio orationis.

20. Certum est quoniam mors ubique minatur tibi. Diabolus insidiatur, ut rapiat animam tuam, quando egredietur de corpore: tu vero noli timere, quoniam Deus qui in te habitat (si tamen in te habitat) eripiet te, et a morte, et a daemone. Fidelis enim socius est, nec deserit sperantes in se, nisi ipse prior deseratur. Deseritur autem cum cor per pravas et inutiles cogitationes vaga mente discurrit. Idcirco omni sollicitudine et custodia illud custodire et tenere debes, ut in illo Deus requiescere possit. In omni namque creatura quae sub sole mundi vanitatibus occupatur, nihil humano corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur. Quapropter nihil aliud quaerit a te nisi cor tuum. Munda ergo illud per puram confessionem et assiduam orationem, ut mundo corde Deum videre possis per continuam Dei circumspectionem. In omni loco esto ei subjectus et intentus, et compone mores tuos, ut sis in te placatus. Dilige omnes homines, et omnibus te amabilem exhibe, ut sis pacificus, et Dei filius. Sic eris bonus monachus, sanctus, humilis et rectus: et cum talis fueris, memento mei.

21. Vae mihi qui ista dico, et ista non facio: et si aliquando facio, non diu persevero. Ista habeo in memoria, et non servo in vita: habeo in sermonibus, et non in moribus. Legem in corde et in ore tota die rumino, et contraria legi ago. Lego de religione in ea, et plus diligo lectionem quam orationem. Verumtamen nihil aliud me docet divina Scriptura, nisi religionem amare, unitatem servare, charitatem habere. Ego autem miser et miserabilis, citius curro ad lectionem, quam ad orationem: libentius volo legere, quam Missas auscultare. Exspectat me aliquis volens de necessitate sua mihi loqui; ego vero librum aliquem accipio, quem ille vel ille vellet habere. Lego in eo, et legendo amitto fructus charitatis, pietatis affectus, compunctionis fletus, Missarum utilitatem, coelestium contemplationem. Nil tamen in hac vita dulcius sentitur, nil avidius sumitur, nil ita mentem ab amore mundi separat, nil sic animam contra tentationes roborat, nil hominem ita excitat et adjuvat ad omne opus bonum, et ad omnem laborem, quam gratia contemplationis.