CAPUT VIII. De incuriae seu negligentiae inter orandum detestatione.

22. Miserere mei, Deus, quoniam ibi plus pecco, ubi peccata mea emendare debeo. In monasterio namque saepe dum oro, non attendo quod dico. Oro quidem ore, sed mente foris vagante, orationis fructu privor. Corpore sum interius, sed corde exterius: et ideo perdo quod dico. Parum enim prodest sola voce cantare sine cordis intentione. Propterea magna perversitas, imo magna insania est, quando cum Domino majestatis loqui in oratione praesumimus, et insensati aurem avertimus, et ad nescio quas ineptias convertimus cor. Magna quoque insania, et graviter vindicanda, cum vilissimus pulvis loquentem ad se audire dedignatur Creatorem universitatis. Ineffabilis vero est dignatio divinae bonitatis, quae quotidie conspicit nos infelices aures avertentes, obdurantes corda, et nihilominus clamat ad nos dicens: Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8). Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Loquitur mihi Deus in Psalmo, et ego illi: nec tamen, cum Psalmum dico, attendo cujus Psalmus sit. Idcirco magnam injuriam Deo facio, cum illum precor ut meam precem exaudiat, quam ego qui fundo, non audio. Deprecor illum ut mihi intendat: ego vero nec mihi, nec illi intendo; sed, quod deterius est, immunda et inutilia in corde versando, fetorem horribilem ejus aspectibus ingero.