|
Anima est substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta
spiritualis, non ex Dei natura, sed potius creatura ex nihilo facta, in
bonum malumque convertibilis. Et ideo aliquatenus est mortalis in
quantum in deterius mutari, et a voluntate Dei cujus participatione bona
fit, alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam sensum, quo ei
post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest: non quod pro
actis ante carnem gestis meruerit ut in carne includeretur, ut quidam
voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine sine sorde peccati, nisi a
Christo fuerit liberata. Dei enim nutu ad corpus anima venit, ut si
secundum ejus praeceptum agere vellet, mercedem acciperet vitae aeternae
atque societatis Angelorum: si autem contemneret, poenas justissimas et
amarissimas lueret, sive doloris continui, sive ignis aeterni.
|
|