|
Anima vero ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum, hoc est,
vivificet. Spiritus est ipsa anima pro spirituali natura, vel pro eo
quod spiret in corpore appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem
sunt in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud anima. Spiritus
namque ad substantiam dicitur, et anima ad vivificationem. Eadem est
essentia, sed proprietas diversa. Nam unus et idem spiritus ad se ipsum
dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus est in quantum est
ratione praedita substantia rationalis: anima in quantum est vita
corporis, de qua dictum est, Qui perdiderit animam suam propter me,
salvam faciet eam (Luc. IX, 24); id est, Quisquis propter Deum vitam
hanc quae nunc corporis vivificatione ex anima temporaliter mortalis
constat, libenter despexerit, in futuro eamdem corporis, non solum
animae, vitam aeternam et immortalitatem recipiet. Humana quidem anima,
quia in corpore habet esse et extra corpus, anima pariter et spiritus
vocari potest: non duae animae, sensualis et rationalis, altera qua homo
vivat, et altera qua ut quidam putant, sapiat; sed una atque eadem anima
in semetipsa vivit per intellectum, et corpori vitam praebet per sensum.
Humanum namque corpus nec vivere nec nasci potest sine anima rationali;
vegetatur tamen et movetur et crescit et humanam formam in utero
recipit, priusquam animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulta et
herbas sine anima moveri et incrementum habere videmus. Duplex est
quidem vita animae; alia qua vivit in carne, et alia qua vivit in Deo.
Duo siquidem in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior, et
uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur in
contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione
humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se
beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio
hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a
sensu mentis videretur per divinitatis contemplationem. Hoc autem erat
totum bonum hominis, ut sive ingrederetur sive egrederetur, pascua in
factore suo inveniret (Joan. X, 9); pascua foris in carne Salvatoris, et
pascua intus in divinitate Creatoris. Hoc bonum magnum secutum est
malum; quoniam perdito bono quod intus erat, egressa est anima ad bona
aliena, quae foris erant; et pactum fecit cum delectationibus saeculi,
requiescens super illas, non attendens absentiam boni sui interioris, eo
quod consolationes suas cerneret in bonis alienis. Nam cum exterior
sensus carnalis bono suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit.
Non enim cognoscit bona interioris sensus, qui jucunditate bonorum
exteriorum capitur. Nam qui in carne vivit, in carne sentit, et dolores
carnis fugit in quantum potest, vulnera autem animae prorsus ignorat,
nec medicinam quaerit in eis. Cum autem mortuus fuerit sensus animae,
quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet sensus ille, quo sentit
semetipsum, et tunc sciet dolores suos, et sentire incipiet vulnera sua
tanto gravius quanto propius. Magis enim obest malum quod est magis
vicinum; et magis prodest bonum quod magis est intimum.
|
|