|
Spiritus dicitur multis modis. Dicitur namque Spiritus Deus, et aer
iste, et flatus aeris qui a corde receptus et inde per totum corpus
emissus mortalium vitam flatu necessario continet. Iste tamen spiritus
jure anima dici non potest, quia aeris varietate dissolvitur. Dicitur
spiritus anima, sive hominis, sive pecoris. Dicitur spiritus mens
rationalis, ubi est quaedam scintilla tanquam oculus animae, ad quem
pertinet imago et cognitio Dei. Oculus animae est mens ab omni corporis
labe pura, mentis aspectus est ratio, intellectus visio. Tria haec omni
animae necessaria sunt: ut sanos oculos habeat, ut aspiciat, ut videat.
Sanos oculos habet, cum a mortalium cupiditatibus est purgata atque
remota. Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos figit. Videt,
cum in illa contemplatione conspicit quanta sint gaudia, quanta
laetitia, quanta securitas, quanta serenitas, et quanta jucunditas.
Sanitas facit illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum enim
fuerit ab omni faece libera maculisque diluta, tunc se denique in se
ipsa libentissime tenet , et nihil sibi metuit, aut ulla sua culpa
quidquam angitur: et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit
in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis; aspectum siquidem
rectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus. Sic anima prius
sanatur, sanata introducitur, introducta reficitur . Spiritus etiam est
quaedam vis animae, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines
exprimuntur. Nec ipse spiritus corpus est, sed corpori similis. Quae
enim spiritu videntur, non sunt corporalia, sed corporalibus similia.
Facies siquidem hominis et nobis forinsecus nota est, et in memoria
nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem.
Mundi quoque istius mirabilis pulchritudo, et nobis foris praesto est,
et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed
corpori similem, ad quam recurrimus cum clausis oculis eam cogitamus.
Quod enim est ad corporis sensum aliquod corpus in loco, hoc est ad
animi aciem similitudo corporis in memoria: et quod est intentio
voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam, hoc est eadem
intentio voluntatis ad copulandam imaginem corporis, quae est in memoria
et visione cogitantis. Ille spiritus dicitur factus ad imaginem et
similitudinem Dei, in quo est cognitio veritatis et amor virtutis. Imago
siquidem est in cognitione, et similitudo in dilectione. Imago, quia
rationalis; et similitudo, quia spiritualis. Haeret siquidem veritati
nulla interposita substantia. Rationale nostrum , quo ratiocinamur,
intelligimus, et sapimus, spiritum dicimus. Hunc autem spiritum
Apostolus mentem vocat, cum dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae
(Ephes. IV, 23); id est, mente, nihil enim aliud est spiritus mentis,
quam mens: sicut corpus carnis, nihil aliud est quam caro.
|
|