|
Mens autem dicitur a [m][eeac][n][ee]. [m][eeac][n][ee] autem Graece,
latine dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et varia
vicissitudine mutatur, in id tamen quod fuit quadam perfecta novitate se
restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infima,
nunc sese referens sibi , veris falsa redarguit; modo ad corporalia
regenda deflectitur, modo aeternis rationibus inspiciendis vel
consulendis adhaerescit. Ratio siquidem est mentis aspectus quo bonum et
malum discernit, virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum
capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur
naturali quadam potentia et naturali dignitate. Idcirco invisibiles
rerum causas per intelligentiam comprehendit, et visibiles actualium
formas per sensuum passiones colligit. Et sive per sensus ad sensibilia
exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat, rerum
similitudines ad se ipsam trahit, praesentia cognoscit, absentia
intelligit, ignota inquirit, et in inventis versatur. Rationale et
intellectuale lumen, quo ratiocinamur, intelligimus et sapimus, mentem
dicimus, quae ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura
ab ipsa veritate formetur. Mens enim ex eo dicta est quod emineat in
anima: praestantior siquidem vis animae est, a qua procedit
intelligentia. Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit, per
sapientiam diligit. Sapientia namque est amor boni sive sapor boni, a
sapore siquidem dicitur. Mentis visio est intelligentia; gustus,
sapientia est. Illa contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus
ad superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis sensus, deinde
imaginatio, postea ratio, intellectus et intelligentia, et in summo est
sapientia. Summa namque sapientia ipse Deus est. Sapientia hominis est
pietas, id est, cultus Dei. Sensus ea vis animae est, quae rerum
corporearum corporeas percipit formas praesentes. Imaginatio est ea vis
animae, quae rerum corporearum corporeas percipit formas, sed absentes.
Sensus namque formas in materia percipit, imaginatio extra materiam: et
ea vis quae exterius formata, sensus dicitur, eadem usque ad intimum
traducta, imaginatio vocatur. Imaginatio namque de sensu oritur, et
secundum ejus diversitates ipsius quoque est variatio. Multa videt anima
carnalibus oculis, multa etiam phantastica imaginatione concipit: et
ubique quasi diffunditur , movetur, erigitur, et fluctuare videtur: non
a se egrediens, sed in semetipsa tanquam in magno percurrens spatio
pervagatur; et non exit ad illa, sed tractatibus suis sibi illa
repraesentat. Habet siquidem in se quasi quamdam latitudinem,
longitudinem et altitudinem. Nam per charitatem Deum et omnes sibi
fideles complectitur; per meditationem universa quae a principio mundi
usque ad finem Deus propter salutem nostram operatus est meditatur; per
contemplationem quae sursum sunt coelestia contemplatur. Ratio est ea
vis animae, quae rerum corporearum naturas, formas, differentias,
propria et accidentia percipit: omnia incorporea, sed non extra corpora,
nisi ratione subsistentia. Abstrahit enim a corporibus, quae fundantur
in corporibus, non actione, sed consideratione. Natura namque ipsius
corporis secundum quod omne corpus corpus est, nullum utique corpus est.
Intellectus ea vis animae est, quae invisibilia percipit, sicut Angelos,
daemones, animas, et omnem spiritum creatum. Intelligentia ea vis animae
est, quae immediate supponitur Deo: cernit siquidem ipsum summum verum
et vere incommutabilem. Sic igitur anima sensu percipit corpora,
imaginatione corporum similitudines, ratione corporum naturas,
intellectu spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum. Et
quidquid sensus percipit, imaginatio repraesentat, cogitatio format,
ingenium investigat, ratio judicat, memoria servat, intellectus separat,
intelligentia comprehendit, et ad meditationem sive contemplationem
adducit. Ingenium est vis ea animae, sive intentio, qua anima se
extendit et exercet ad incognitorum cognitionem. Ingenium siquidem
exquirit incognita, ratio discernit inventa, memoria recondit judicata,
et offert adhuc judicanda. Sic fit ascensus ab inferioribus ad
superiora, et ima a summis dependent. Intellectus namque quaedam imago
et similitudo intelligentiae est, ratio intellectus, rationis
phantasticum spiritus, cui etiam supremum corporis corpus, id est, ignis
quadam similitudine jungitur, et igni aer, et aeri aqua, et aquae terra.
Sensus informat imaginationem, imaginatio rationem, facitque ratio
scientiam sive prudentiam. Rursum rationi occurrens divina prudentia,
informat eam, et facit intelligentiam sive sapientiam. Est itaque in
ratione quiddam ad superna et coelestia intendens, et id dicitur
sapientia; et est quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et id
vocatur prudentia. Haec duo ex ratione sunt, et in ratione consistunt.
Et dividit se ratio in duo, scilicet in seorsum et deorsum: sursum, in
sapientiam; deorsum, in prudentiam; quasi in virum et mulierem, ut vir
sit superior et regat, mulier inferior et regatur. Unde dictum est:
Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14).
Melior siquidem est qui per coeleste desiderium accensus, carnem
necessaria etiam ei subtrahendo affligit, quam qui per carnalem affectum
resolutus, per omnia quae commoda sunt ei satisfacere contendit.
|
|