|
Sensus juvatur exterius; quia oculus carnis, quamvis ex natura
facultatem videndi habeat, nunquam tamen per se consequitur visionem,
nec auris auditum nisi ex beneficio exterioris lucis et soni. Imaginatio
juvatur exterius ; quia ex sensibilibus concipitur. Ratio juvatur
interius; quia etsi spiritus rationalis ex dono Creatoris habilis est ad
cognoscendum verum et diligendum bonum, tamen nisi interioris lucis
radio fuerit perfusus et calore succensus, nunquam consequitur
sapientiae cognitionem vel charitatis affectum. Intellectus et
intelligentia juvantur superius; quia Deus ignis et lux est (I Joan. I,
5). Lux ergo splendorem emittens ex se, quem retinet in se, illuminat
intelligentiam ad cognitionem veritatis. Ignis vero calorem de se
emittens, sed non amittens, inflammat affectum ad amorem virtutis. Et
sicut solem non videt oculus nisi in lumine solis; sic verum ac divinum
lumen non poterit intelligentia videre nisi in ipsius lumine. Domine,
inquit propheta, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Cum
enim mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit
incorruptibilitatem (I Cor. XV, 54), tunc mente pariter et corpore
spirituales effecti, secundum modulum nostrum per mentis illuminationem
omnia sciemus, et per corporis incorruptibilis levitatem ubique esse
poterimus. Volabimus mente per contemplationem, volabimus et corpore per
incorruptionem. Discernemus mente, discernemus et corpore, cum sensus
nostri corporei vertentur in rationem, ratio in intellectum, intellectus
in intelligentiam, intelligentia in Deum mutabitur . Sensu visibilia
percipiuntur, in imaginatione continentur visibilium imagines et
similitudines, ad rationem pertinent visibilium rationes et definitiones
et invisibilium investigationes, ad intellectum et intelligentiam
spectant spiritualium et divinorum comprehensiones et contemplationes.
Sensus vero et imaginatio ad rationem non ascendunt, sed infra
remanentes eam aliquatenus deducere possunt, et quasi a longe quaedam
ostendere, ad quae non possunt pervenire. Simili quadam proportione
intellectum et intelligentiam ratio juvare potest, sed ad statum eorum
non valet ascendere, quoniam metas suas et proprios fines habet, quos
transcendere non potest. Sensum et imaginationem cum caeteris animalibus
communem habemus: vident siquidem visibilia, et visorum recordantur. In
quibusdam etiam sensibus nos superant: quoniam justum fuit ut brutis
animalibus, quibus nil dandum erat in intellectu, aliquid amplius
daretur in sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur homini
exercendae rationis, quanto majorem defectum patitur sensualitatis.
Ratio autem inde incipit, unde aliquid occurrit, quod nobis cum
animalibus non sit commune. Quaedam ergo sunt infra rationem, quaedam
juxta rationem, quaedam supra rationem. Infra rationem sunt quae sensu
percipimus, sicut dura et mollia, calida et frigida, candida et nigra,
dulcia et amara. Juxta rationem sunt et pervia rationi, quae ratione
percipimus, sicut commoda et incommoda, vera et falsa, justa et injusta.
Ratio siquidem est quidam animi motus, visum mentis acuens, veraque a
falsis distinguens. Supra rationem sunt quae nec sensus docet, nec ratio
persuadet, sed aut divina revelatione comprehenduntur, aut divinarum
Scripturarum auctoritate creduntur, sicut Deum in una substantia trinum,
et in tribus personis substantialiter unum. Deus siquidem est rerum
universitas, ita quod nulla singularum: et ideo motibus rationis non
subjacet, quia ratio non est nisi de re aliqua.
|
|