|
Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in
motu, bonae malaeque voluntatis capax: secundum benignitatem Creatoris
atque secundum sui operis officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur
namque anima, dum vegetat; spiritus, dum contemplatur; sensus, dum
sentit; animus, dum sapit; dum intelligit, mens; dum discernit, ratio;
dum recordatur, memoria; dum consentit, voluntas. Ista tamen non
differunt in substantia, quemadmodum in nominibus; quoniam omnia ista
una anima est: proprietates quidem diversae, sed essentia una. In
spiritu tamen et anima potest esse differentia; quia omnis anima est
spiritus, sed non omnis spiritus est anima. Animae duplices sunt
actiones. Alio namque consilio erigitur ad Deum, atque alio inclinatur
ad carnem. Inclinatur autem sic. Cum sit subtilis et invisibilis, videri
non potest, sed per potentias suas se extendit et ostendit. Per
concupiscibilitatem namque appetit, per irascibilitatem contemnit, per
rationalitatem inter utrumque discernit. Tota animae essentia in his
potentiis suis consistit, nec per partes dividitur, cum simplex sit et
individua: et si aliquando partes habere dicitur ratione potius
similitudinis, quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex
substantia est anima, nec aliud, nec minus est ratio in substantia quam
anima; nec aliud, nec minus est irascibilitas vel concupiscibilitas quam
anima: sed una eademque substantia secundum diversas potentias diversa
sortitur vocabula. Has potentias habet antequam corpori misceatur.
Naturales siquidem sunt ei, nec aliud sunt quam ipsa. Tota namque animae
substantia in his tribus plena et perfecta consistit, id est, in
rationalitate, concupiscibilitate et irascibilitate, quasi quadam sua
trinitate; et tota haec trinitas est quaedam animae unitas, et ipsa
anima. Deus est omnia sua, et anima quaedam sua. Habet siquidem
naturalia, et ipsa omnia est. Potentiae namque ejus et vires idem sunt
quod ipsa. Habet accidentalia, et ipsa non est. Suae vires est, suae
virtutes non est. Non enim est sua prudentia, sua temperantia, sua
fortitudo, sua justitia. Potentiae animae sunt, rationalitas,
concupiscibilitas, et irascibilitas. Vires sunt, sensus, imaginatio,
ratio, memoria, intellectus, intelligentia. Potentiae tamen possunt dici
vires, et vires potentiae.
|
|