|
Quibusdam affectibus et quadam amicitia anima corpori conjungitur,
secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. Sociata namque
illi, licet ejus societate praegravetur, ineffabili tamen conditione
diligit illud; amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest.
Doloribus ejus vehementer afficitur. Formidat interitum, quae mori non
potest. Timet defectum quae per naturam non potest deficere. Oculorum
depascitur speculatione, sonoris delectatur auditibus, suavissimis
jucundatur odoribus, larga epulatione reficitur. Et licet his rebus
nullatenus ipsa utatur, gravi tamen moerore affligitur, si subtrahantur.
Hinc etiam nonnunquam subrepunt vitia contraria rationi, dum anima
dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur praebere
peccato. Per sensus quoque progreditur anima ad corpus movendum et
vivificandum. Novem namque sunt foramina in humano corpore, quibus
secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem
corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque quaedam similia,
corporis scilicet supremum, et spiritus infirmum, in quibus sine
naturarum confusione, personali tamen unione facile connecti possunt.
Similia enim similibus gaudent. Itaque anima quae vere spiritus est, et
caro quae vere corpus est, in suis extremitatibus facile et convenienter
uniuntur, id est, in phantastico animae, quod corpus non est, sed simile
corpori; et sensualitate carnis quae fere spiritus est , quia sine anima
fieri non potest. Sicut enim supremum animae, id est, intelligentia sive
mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde et
ejus susceptiva esse potuit, et ad unionem personalem etiam, quando ipse
voluit, absque ulla demutatione naturae fuit assumpta: sic supremum
carnis, id est, sensualitas animae gerens similitudinem ad personalem
unionem ejus essentiam suscipere potest. Nec istud mirum est, cum etiam
in sensu et memoria pecudis sit quaedam imitatio rationalitatis, et in
appetitu voluntatis, et in iis quae refugit, reprobationis. Spiritus
namque corporeus, qui utique vere est corpus , et sensu naturali inter
multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et natura
irascibilitatis reprobat. Habet siquidem corporea vita quosdam gradus
incrementorum, quibus ad imaginem summae vitae proficit. Primus enim
gradus corporeae vitae est sensificatio. Secundus, per sensum ingrediens
imaginatio. Tertius, per imaginationem conceptorum memoria. Quartus,
secundum sensuum passiones quaedam sine discretione intelligentiae
providentia, in qua quidem quasi rationis imago est, et nulla ratio est.
In his omnibus corporea vita spiritualem vitam imitatur. Primo, in eo
quod sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio, in eo quod
concepta retinet; quarto, in eo quod sive in imaginatis, sive in
sensibus secundum quamdam rationis similitudinem, sive ad appetendum,
sive ad fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media sunt carnis
et animae, sensualitas carnis, quae maxime ignis est; et phantasticum
spiritus, qui igneus vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus
ait:
Igneus est ollis Vigor et coelestis origo.
(Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 730.)
Mira societas carnis et animae, spiritus vitae et limi terrae. Sic enim
scriptum est, Fecit Deus hominem de limo terrae; et inspiravit in faciem
ejus spiraculum vitae (Gen. II, 7): dans ei sensum et intellectum, ut
per sensum lutum sibi sociatum vivificaret, et per intellectum regeret;
et ut per intellectum intus ingrederetur et contemplaretur Dei
sapientiam et per sensum foris egrederetur, et contemplaretur opera
sapientiae, intellectu intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in
utroque refectionem inveniret, intus ad felicitatem, foris ad
jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non possunt, jussus est
homo ab exterioribus ad interiora redire, et ab interioribus ad
superiora ascendere. Tantae siquidem dignitatis est humana conditio, ut
nullum bonum praeter summum ei sufficere possit. Plenum fuit miraculo,
quod tam diversa et tam divisa ab invicem, ad invicem potuerunt
conjungi. Nec minus mirabile fuit quod limo nostro Deus se ipsum
conjunxit, ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta sublimitas,
tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, et nihil limo vilius.
Mirabilis fuit conjunctio prima, mirabilis et secunda, nec minus
mirabilis erit tertia, cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus.
Eodem namque bono bonus est homo, quo bonus est angelus, eodemque bono
uterque est beatus, si tamen ambo idipsum eadem voluntate eodemque
spiritu cupiunt. Si enim tam disparem carnis et animae naturam ad unam
confoederationem atque amicitiam Deus conjungere potuit, nequaquam erit
ei impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni
corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, ut sit ei
gloriae quod fuit ei sarcinae, ad consortium beatorum spirituum, qui in
sua puritate perstiterunt, exaltare et usque ad suae gloriae
participationem sublimare. Ad hoc siquidem illum sola charitate, nulla
necessitate creavit Altissimus, ut suae beatitudinis participem faceret.
Si ergo tantum gaudium et tanta laetitia est in vita ista temporali,
quae constat ex praesentia spiritus in corpore corruptibili; quanta
laetitia et quantum gaudium erit in vita aeterna, quae constabit ex
praesentia Deitatis in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo,
animus Deo; et unus spiritus erit cum eo: ita tamen si in humilitate
permanserit, et gratiam sui Creatoris, per quam exaltandus et
glorificandus est agnoverit.
Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo
gaudet et exsultat. Bonum animae est Deus, cum affluentia dulcedinis
suae. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis suae. Sed
mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nihil enim eo interius,
et nihil eo praesentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia:
exterior est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad
Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos
transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et
non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam modo in intimis, se ipsum
transire. Qui enim interius intrans et intrinsecus penetrans se ipsum
transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi
distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia
revocemus. Et si cor nostrum semper tenere non possumus, saltem ab
illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divinae
contemplationis lumine figere valeamus. Haec est enim requies cordis
nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur. Haec est vita cordis
nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter
reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et
laudandum semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam praestantius
videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnem mundumque
effectum quempiam intra semetipsum converti, alienumque effectum a
mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.
|
|