CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vel confusione quid sequatur.

Cum anima sit incorporea, per subtiliorem naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem quae in isto quoque mundo praecellentia sunt corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista siquidem priora excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incorporeae naturae sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad eorum proximum ministerium tota moles administretur. Nullus sine his duobus vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Ignis enim et aer, quae levia sunt, movent aquam et terram quae gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animae abscessum moveri videmus; quia ignis et aer, quae duo per animae praesentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdem animae abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus membris, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis; et nihil horum est anima, sed in istis tanquam in organis agit, et per haec consulit corpori, et huic vitae in qua factus est homo in animam viventem. Quae cum temperata et ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit anima. Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum trahens omnia; sensum scilicet, imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem, et irascibilitatem: et ex his secundum merita afficitur ad delectationem, sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum tanquam organum contemperatum et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret et tactum resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet. Anima vero recurrentibus ad regiones suas elementorum partibus, non habens ubi vires suas exerceat, requiescit ab his tantum motibus, quibus corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota: quoniam etsi organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat. Anima inter Deum et corpus posita per tempus movetur, vel reminiscendo quod oblita fuerat, vel discendo quod ignorabat, vel volendo quod nolebat: per locum vero non movetur, quia per loci spatia non distenditur. Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa, ut alicunde; nec forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere subjecti in quo subsistat, vel cui assistat.