|
Habet anima quamdam propriam naturam, omnibus his mundanae molis
elementis excellentiorem, quae veraciter non possit in aliqua phantasia
corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus cogitari; sed
mente intelligi, vitaque sentiri. Intelligi potest, sentiri non potest.
Non enim est corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in
arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est in animalibus; sed
vita et vita perpetua. Nunc quidem minor quam Angelorum est, et futura
qualis Angelorum, si ex praecepto sui Creatoris vixerit. Praeceptum
autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manete, inquit, in
dilectione mea (Joan. XV, 9). Per dilectionem namque sibi rationalem
creaturam copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso maneret, de eo et
in eo delectans, gaudens et exsultans. Per dilectionem Creatori suo et
sibi invicem rationalis creatura copulata est. Solum namque dilectionis
vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei
adhaeremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum
commune omnium fiat singulorum, et quod quisque in se non habet in
altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad
Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines,
factus est homo. Per charitatem homines diligunt Deum, eligunt Deum, ad
Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas,
ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo
charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est.
|
|