|
Quoniam dictum est mihi ut me ipsum cognoscam, sustinere non possum ut
me habeam incognitum. Magna namque est negligentia nescire quid illud
sit, quo coelestia tam profunde cogitamus, quo naturalia tam subtili
indagatione investigamus, et de ipso quoque Creatore nostro tam sublimia
scire desideramus. Non est res peregrina, nec longe quaerenda: animus
est quo ista sapimus. Sed semper nobiscum adest, tractat, loquitur, et
intus versatur . Datum est illi tam ingentium rerum secreta scire, et se
ipsum cognoscere non potest: paucis siquidem licet ipso animo animum
cernere, id est, ut ipse animus se videat. Fieri autem non potest quadam
divina providentia, ut inveniendi facultas desit religiosis animis se
ipsos et Deum suum pie, caste ac diligenter quaerentibus: idcirco reddam
me mihi, imo Deo meo, cui maxime me debeo, et videbo quid sit animus, et
quae patria ejus.
|
|