CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis, incorporea et corporea. Qui anima in corpore.

Anima praesentia sua corpus vivificat, et sic colligata est ei, ut nec cum velit, se inde segregare possit, nec retinere, cum sui Creatoris jussionem audierit. In vita siquidem animae consistit vita corporis, et de morte corporis descendit mors animae. Sicut enim anima vita sua facit carnem viventem, et de fonte naturae suae irrigat animando; sic caro per corruptelam materiae suae animam, si cupiditatibus illicitis illigaverit, occidit. Et cum altera natura vincatur, altera natura vincat , transit unaquaeque in victricis naturam; id est, ut aut carnem spiritualem anima virtutibus suis praestet, aut animam carnalem caro victrix ejus efficiat. Anima tamen nihil de morte habere potest, nisi per vitia ei propinatum fuerit: nec caro aliquid de vita retinere potest, nisi ab anima fuerit irrigata: nec in alterius naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis infecta, aut haec virtutibus deserta fuerit . Ratione insignita est anima, qua artibus docetur egregiis et disciplinis instruitur eximiis, ut divina sapiat, et humana tractet; atque sic caetera animalia decenter excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim proprie est anima, substantia scilicet rationalis, id est, spiritus rationalis. Immortalis est anima, ne a Creatoris sui similitudine discrepare videatur. Non enim poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis termino clauderetur. Secundum quemdam itaque modum vitae, quem nullo modo potest amittere, immortalis est. Secundum vero quamdam mutabilitatem, qua potest melior vel deterior fieri, mortalis est. Et sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere vivere amittere non possit, sic respectu incorporei Dei corporea est. Nihil enim invisibile et incorporeum natura credendum est praeter solum Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus et incircumscriptus, simplex et sibi omnibus modis sufficiens, se ipsum sustinet et idipsum. Et cum ubique sit in semetipso invisibilis et incorporeus esse dignoscitur. Omnis vero rationalis creatura corporea est, Angeli et omnes virtutes corporeae sunt, licet non carne subsistant. Ex eo enim intellectuales naturas corporeas esse dicimus, quia loco circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, quae idcirco et esse in loco et localis dici potest: in loco, quia hic aut alicubi praesens est; localis, quia quod alicubi praesens est totum, alibi non est. Non habet tamen corporalem dimensionem, nec corporalem circumscriptionem; quoniam corporalis quantitatis expers est. Sed quia per praesentiam et operationem in loco concluditur, localis et ipsa dicitur; verumtamen non sicut corpus, cui secundum locum principium, medium et finis assignatur. Respectu vero naturae incorporeae, quae summe incommutabilis ubique est, corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa: nec tamen per loci spatium ita sistitur vel movetur, ut majori sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minorque sit in parte quam in toto. Per omnes siquidem particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus major. Sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota et in singulis tota est. Sicut enim Deus ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura sua: sic anima ubique tota in toto corpore suo, tanquam in quodam mundo suo, intensius tamen in corde et in cerebro, quemadmodum Deus praecipue dicitur esse in coelo.