|
Habet anima affectiones, quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque de
peccatis, timor de suppliciis, desiderium de promissis, gaudium de
praemiis quaedam exercitia sunt virtutum. Habet etiam virtutes, quibus
instruitur et armatur contra vitia. A prudentia namque scit quid debeat
facere: temperantiam habet contra prospera, fortitudinem contra adversa,
justitiam qua scit quid cuique debeat reddere. Prudentia est scire quid
possit; fortitudo, facere quod possit; temperantia, non praesumere quod
non possit; justitia, non velle plus quam possit. Prudentia est in
eligendis; temperantia, in utendis; fortitudo, in tolerandis; justitia,
in distribuendis. Prudentiae est nihil poenitendum appetere, et nihil
praeter justum velle facere. Temperantiae est nihil nisi turpia timere,
et quidquid agimus vel cogitamus ad rationis normam dirigere.
Fortitudinis est terrenas cupiditates non solum reprimere, sed penitus
oblivisci. Justitiae est omnem animi cogitationem ad solum Deum
dirigere, eumque tanquam nihil aliud sit sola mentis acie intueri. Habet
autem anima sacramentales virtutes quibus initiatur, id est, fidem,
spem, sacramentum Baptismi, inunctionem, Confirmationem, et caetera
quibus Deo consecratur. Habet etiam virtutes, quibus proficit, et quibus
Deo conjungitur, ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas eam Deo
subjicit, puritas jungit, charitas unit.
Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur: quarum prima est
naturalis; secunda, vitalis; tertia, animalis. Et sicut Deus trinus et
unus, verus et perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia sustinet,
omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic anima his tribus viribus
per totum corpus diffunditur, non locali distensione, sed vitali
intensione. Naturalis namque virtus operatur in hepate sanguinem et
alios quosque humores, quos per venas ad omnia corporis membra
transmittit, ut inde augeantur et nutriantur. Vis ista quadrifaria est.
Dividitur namque in appetitivam, retentivam, expulsivam et
distributivam. Appetitiva quae sunt necessaria corpori appetit.
Retentiva sumpta retinet, donec ex illis digestio utilis fiat. Expulsiva
nociva et superflua expellit. Distributiva bonos bonorum ciborum humores
omnibus membris distribuit, prout cuique expedit. Istas vires habent
omnia animalia; et ideo corporis esse videntur, non animae.
|
|