|
Vis animalis est in cerebro, et inde vigere facit quinque sensus
corporis. Jubet etiam voces edere, membra movere. Tres namque sunt
ventriculi cerebri. Unus anterior, a quo omnis sensus; alter posterior,
a quo omnis motus; tertius inter utrumque medius, id est, rationalis.
Corporis sensus sic fiunt. Quod est in corpore subtilissimum et ob hoc
animae similius et vicinius quam caetera, id est, lux, primum per oculos
ipsos diffunditur, emicatque in radiis oculorum ad visibilia intuenda;
deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso
atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena
crassitudine, quinque sensus cum ipso sensu oculorum perficit, ubi ipsa
sola excellit. Isti sensus quia in sola facie praelocati sunt, ideo
scriptum arbitror quod Deus in faciem insufflavit homini spiraculum
vitae, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7). Anterior quippe
pars posteriori merito praeponitur: quia ista ducit, illa sequitur; ab
ista sensus, ab illa motus; sicut consilium praecedit actionem. Istae
vires tam animae quam corporis dici possunt; quia ab anima in corpore
fiunt, nec sine utroque fieri possunt. In prima parte cerebri vis
animalis vocatur phantastica, id est imaginaria; quia in ea corporalium
rerum similitudines et imagines continentur, unde et phantasticum
dicitur. In media parte cerebri vocatur rationalis; quia ibi examinat et
judicat ea quae per imaginationem repraesentantur. In ultima parte
vocatur memorialis; quia ibi commendat memoriae quae a ratione sunt
judicata.
|
|