|
Aliud utique est in nobis, quo corpora sentimus, quod quinque corporis
sensibus facimus. Aliud quo non corpora, sed corporibus similia
cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus intuemur.
Aliud quo nec corpora nec corporum similitudines conspicimus, sed illas
res quae non habent imagines sui similes, sicut est Deus, et ipsa mens
rationalis, vel intelligentia, vel ratio: sicut etiam virtutes,
prudentia, justitia, castitas, charitas, pietas, et quaecumque aliae
sunt, quas intelligendo vel cogitando enumeramus, discernimus et
definimus. Porro anima non est corpus , quia non omnis similitudo
corporis corpus est. Dormienti enim tibi in somnis velut corpus
apparebit, neque id corpus tuum, sed anima tua; nec verum corpus, sed
similitudo corporis tui. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit illa.
Tacebit lingua corporis tui, loquetur illa. Clausi erunt oculi tui,
videbit illa. Et ita in ea tota et integra cernetur similitudo carnis
tuae. In hac similitudine quasi per loca cognita vel incognita
discurrit, et sentit laeta vel tristia. Anima etiam mortui, sicut
dormientis, in ipsa similitudine corporis sui sentit, seu bona seu mala:
non sunt tamen corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae
corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae suis
corporibus similes sibimet appareant; sunt tamen et vera laetitia et
vera molestia, facta de substantia spirituali in substantia spirituali.
Certum nempe est quamdam spiritualem naturam esse in nobis, ubi
corporalium rerum similitudines aut formantur, aut formatae ingeruntur,
sive cum praesentia aliquo sensu corporis tangimus, et continuo eorum
similitudo in spiritu formatur, et in memoria reconditur; sive cum
absentia jam nota vel quae non novimus cogitamus, ut inde formetur
quidam spiritualis intellectus. Innumerabilia etiam pro arbitrio et
opinatione fingimus, quae vel non sunt, vel esse nesciuntur.
Innumerabiles quoque et variae formae rerum in animo nostro versantur,
vel cum aliquid facimus, vel facturi sumus: aliquo etiam spiritu
rapiente tollitur anima in hujusmodi videnda seu bona seu mala. Nimia
quoque intentione cogitationis vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per
febrem accidere solet, seu commixtione alterius cujusdam spiritus seu
boni seu mali, ita corporalium rerum imagines in spiritu exprimuntur,
tanquam corpora ipsius corporis sensibus praesententur, ut absentia
videantur adesse tanquam praesentia, et quae non sunt tanquam prae
oculis adsint. A dormientibus etiam multa videntur, vel nihil vel
aliquid significantia. Unde saepe imagines rerum corporalium tanta illis
expressione praesentantur in somnis, quanta ipsa corpora praesentantur
vigilantibus, ut inter visionem dormientium et veram commixtionem
vigilantium non discernatur; sed continuo eis caro moveatur, et contra
propositum suum vel contra licitos mores concumbere videantur, et quod
naturaliter collectum est, per genitales vias emittatur. Hunc motum
casti vigilantes cohibent et refrenant: dormientes autem ideo non
possunt, quia in potestate non habent imaginis corporalis expressionem ,
qua caro naturaliter movetur; et sequitur quod eum motum sequi solet, et
quod sine peccato a vigilantibus fieri non potest. Sic in spiritu et
corporalium rerum imagines apparent, et multa pro arbitrio finguntur,
vel praeter arbitrium demonstrantur. Ipsa namque anima quae motu proprio
semper in motu est, quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur
corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis dirigere,
corpore sopito, spiritu corporalium similitudines aut ipsa agit, sicut
et imagines corporum cogitando ex se ipsa versare assolet; aut objectas
intuetur, cum in eas videndas aliquo spiritu assumitur.
|
|