|
Anima est substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, invisibilis
et incorporea, passibilis atque mutabilis, carens pondere, figura et
colore. Non est credenda pars, sed creatura Dei, nec etiam de substantia
Dei, vel de qualibet elementorum materia, sed ex nihilo creata. Si enim
ex semetipso eam Deus fecisset, nequaquam vitiosa aut mutabilis aut
misera esset. Si autem ex elementis facta fuisset, esset corporea. Cum
itaque sit incorporea, ignotam habens originem; initium habet, finem non
habet. Et cum sit spiritualis naturae, nihil habet mixtum concretumque
terrenum, nihil humidum, aereum vel igneum; nullum habet colorem, nullo
loco continetur, nullis membris circumscribitur, nullo spatio finitur:
sed ita est cogitanda et intelligenda, sicut sapientia, justitia, et
caeterae virtutes ab Omnipotente creatae. Natura animae invisibilis est,
ideo invisibiliter in corpore manet, et de corpore invisibiliter
egreditur. Per corpus corpora videt, sicut coelum et terram, et quae in
eis conspicua sunt oculis nostris. Spiritu autem corporum similitudines
intuetur. Quidquid enim corpus non est, et tamen aliquid est, recte jam
spiritus dicitur. Idcirco quadam vi occulta et spirituali rapitur anima,
ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu
videat. Sed intellectu ea quae nec corpora nec corporum formas habent
conspicit, sicut est justitia et sapientia, vel ipsa mens et omnis
animae affectio bona. Ista tria genera visionum manifesta sunt. Primum
corporale, quo per corporis sensus corpora sentiuntur. Secundum
spirituale, quo corporum similitudines spiritu, non mente cernuntur.
Tertium intellectuale, quo illae res quae nec corpora nec corporum
formas habent conspiciuntur.
In intellectuali visione nunquam fallitur anima: aut enim intelligit, et
verum est; aut si verum non est, non intelligit. In visione autem
corporali saepe fallitur anima, cum in ipsis corporibus fieri putat,
quod fit in corporis sensibus. Sicut navigantibus videntur in terra
moveri, quae stant; et intuentibus coelum, sidera stare, quae moventur:
et divaricatis oculorum radiis res una duas formas habere videtur, et
unus homo duo capita, et in aqua remus infractus, et multa hujusmodi. In
visione etiam spirituali anima fallitur et illuditur, quoniam ea quae
videt, aliquando vera, aliquando falsa, aliquando perturbata, aliquando
tranquilla sunt. Ipsa autem vera aliquando futuris omnino similia; vel
aperte dicta, aliquando obscuris significationibus vel quasi figuratis
locutionibus praenuntiata. In ecstasi vero quando ab omnibus corporis
sensibus alienatur et avertitur anima, amplius quam in somno solet, sed
minus quam in morte, non fallitur. Sed ipsa mente divinitus adjuta, vel
aliquo ipsa visa exponente, sicut in Apocalypsi Joanni exponebatur magna
revelatio est. Cum enim bono spiritu assumitur anima, falli non potest;
quia sancti Angeli miris modis, visa sua facili quadam ac praepotenti
unitione vel commixtione nostra esse faciunt, et visionem suam quodam
ineffabili modo in spiritu nostro informant. Ipsi siquidem his
corporalibus judicandis atque ministrandis praesunt, et eorum
significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta
potentia quodam modo tractant, ut etiam eas possint hominum spiritibus
revelando miscere. Inde est quod angelus Domini apparuit in somnis
Joseph: dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; et iterum:
Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. I, 20, et II,
13). Deus etiam per prophetam dicit: Effundam de spiritu meo super omnem
carnem; et juvenes vestri visa videbunt, et senes vestri somnia
somniabunt (Joel. II, 28).
Sunt et alia visa usitata et humana, quae vel ex ipso spiritu nostro
multipliciter existunt; vel ex corpore spiritui quodam modo suggeruntur,
sicut fuerimus affecti a carne vel animo. Non enim solum vigilantes
homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum
etiam dormientes hoc saepe somniant quo indigent. Nam et negotia sua
gerunt ex animi cupiditate, et epulis et poculis inhiant instanter, si
forte esurientes sitientesque dormierint. Vigilantibus etiam occulto
quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas divinarent, novimus:
sicut Caiphas pontifex prophetavit (Joan. XI, 51), cum ejus intentio
prophetandi voluntatem non haberet. Multa videt anima, et eadem natura
est omnium visionum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in
aegrotantibus: quoniam non ex alio genere sunt quae videntur, quam ex
natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. Visa
siquidem phreneticorum similia sunt visis somniantium: obturatas namque
vias sentiendi habent, ut videant quod somniantes vident. Visa etiam
somniantium similia sunt cogitationibus vigilantium. Dormientibus quippe
in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit.
Ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tanquam
species corporales adsint, ut sibi dormientes vigilare videantur, et non
similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putent. Ego autem multo
amplius admiror et vehementius stupeo, quanta celeritate ac facilitate
in se anima fabricet imagines corporum, quae per corporis oculos
viderit, quam phreneticorum vel somniantium, vel etiam in ecstasi
visiones. Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus
non est. Non enim corpora visa illas imagines in spiritu faciunt, nec
eam vim habent ut aliquid spirituale forment, sed ipse spiritus in se
ipso celeritate mirabili, utpote spiritus intellectualis et rationalis.
|
|