|
Dicit etiam humana opinio, quod quadam arte mulierum et potestate
daemonum homines converti possint in lupos et jumenta, et quaeque
necessaria portare , et post peracta opera iterum ad se redire, nec
fieri in eis mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari. Hoc
sic intelligendum est, quoniam daemones naturas non creant, sed aliquid
tale facere possunt, ut videantur esse quod non sunt. Nulla enim arte
vel potestate animus, sed nec corpus quidem aliqua ratione in membra et
lineamenta bestialia veraciter converti potest. Sed phantasticum hominis
(quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilium genera
variatur, et cum corpus non sit, corporum similes formas mira celeritate
capit), sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus, ad aliorum
sensuum figuras corporeas perduci potest: ita tamen quod corpora ipsa
hominum alicubi jaceant, viventia quidem, sed multo gravius atque
oppressius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud
veluti formatum in alicujus animalis imaginem, alienis sensibus
appareat, talisque homo sibi videatur, qualis sibi videri posset in
somnis, et portare onera. Quae onera si vera sunt corpora, portantur a
daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera hominum corpora, partim
falsa jumentorum cernentibus.
|
|