|
Humanum spiritum aliquando bonus aliquando malus assumit spiritus; nec
facile discerni potest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus
instruit, et malus fallit. Fallit autem saepe in manifestis bonis, ut
cum sibi in eis creditum fuerit, ad sua seducat. Sic plerumque humanum
spiritum rapit, ut quadam occulta mixtura quasi idem spiritus esse
videatur, et spiritus patientis et spiritus vexantis, ut in daemoniacis
videmus. Animam tamen hominis, id est mentem, nulla creatura juxta
substantiam implere potest, nisi sola Trinitas. Implere autem dicitur
satanas mentem alicujus et principale cordis, non ingrediens quidem in
eum et in sensum ejus; sed fraude et iniquitate, atque omni malitia
illum alliciens, atque seducens affectu malitiae, trahit per
cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est, utpote
fallax, nequam et fraudulentus deceptor animarum. Non enim
participatione naturae seu substantiae, ut quidam putant, quemquam
implet diabolus, aut ejus habitator efficitur; sed per fraudulentiam,
deceptionem atque malitiam, in eo habitare dicitur quem implet. Solius
enim Trinitatis est intrare et implere naturam sive substantiam quam
creavit.
|
|