|
Animus est substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori
accommodata. Animus sapientia illustratus, et suum principium respicit,
et se ipsum cognoscit, et quam sit indecorum ut extra se quaerat quod in
se ipso possit invenire, intelligit. Corporeis vero passionibus
consopitus, et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus
est quid fuit. Et quia nihil aliud se fuisse meminit, nihil praeter quod
videtur esse credit. Solo sensu circa corpora, et imaginatione circa
corporum similitudines et locorum versatur, et in eis sive vigilando,
sive dormiendo distrahitur . Cum vero ab hac distractione per puram
intelligentiam ascendens in unum se colligit, rationalis dicitur. Ratio
siquidem est animi aspectus, quo per se ipsum verum intuetur.
Ratiocinatio vero est rationis inquisitio. Quare illa opus est ad
videndum, ista ad inquirendum.
|
|