CAPUT XXVIII. Daemonum in illudendo experientia et artes.

Daemones et acrimonia sensus, et celeritate motus aerii corporis, terrenorum corporum sensum facile praecedunt, et quaedam cogitata praenuntiant, quae homines mirantur propter tarditatem terreni corporis. Accessit autem daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam hominibus potest evenire propter brevitatem vitae. Idcirco quaedam futura praedicunt et quaedam mira faciunt, quibus homines alliciunt et seducunt. Unde quaedam mulierculae post satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana Paganorum dea, vel cum Herodiade et Minerva, et innumera mulierum multitudine equitare, earumque jussionibus obtemperare. Ipse namque satanas, qui transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), cum mentem cujusque mulierculae coeperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species ac similitudines: et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo laeta modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum solus hoc patitur spiritus infidelis, non in animo, sed in corpore evenire opinatur; idcirco nimis stultus et hebes est, qui haec omnia quae in spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitratur: cum Ezechiel et alii Prophetae, Joannes etiam evangelista et alii Apostoli in spiritu, non in corpore visiones viderint.