|
Cum homines mortui, sive vivi, hominibus dormientibus vel vigilantibus
apparent, non in ipsis rebus ut sunt videntur, sed in quibusdam
similitudinibus rerum. Istum autem angelicis operationibus fieri
credimus, per dispensationem providentiae Dei, bene utentis bonis vel
malis secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum suorum: sive hinc
instruantur mentes mortalium, sive fallantur; sive consolentur, sive
terreantur; sicut unicuique vel praebenda est misericordia, vel
irroganda justitia, ab eo cui misericordiam et judicium non inaniter
cantat Ecclesia (Psal. C, 1). Ibi siquidem sunt spiritus defunctorum,
ubi non vident, neque audiunt quae aguntur, aut eveniunt in ista vita
hominibus. Ita tamen est eis cura de vivis quanquam quid agant omnino
nesciant; quemadmodum cura est nobis de mortuis, quamvis quid agant
utique nesciamus. Nesciunt quidem mortui quid hic agatur; sed dum hic
agitur. Postea audire possunt ab eis qui hinc moriendo ad eos pergunt:
non quidem omnino, sed quantum sinitur eis indicare et eos oportet
audire. Scire etiam possunt ab Angelis qui hic nobis praesto sunt, et
animas nostras ad illos deferunt. Spiritu etiam Dei revelante cognoscere
possunt quae hic aguntur, et quae necessarium est eos noscere. Quidam
etiam ex mortuis ad vivos rapi possunt; non per propriam naturam, sed
per divinam potentiam. Utrum tamen ista fiant per eorum praesentiam, aut
per angelos suscipientes eorum personam, affirmare non audeo. Deus enim
omnipotens, qui est ubique praesens, per angelica ministeria usquequaque
diffusa potest praebere ista hominibus solatia, quibus in hujus vitae
miseria judicat esse praebenda.
|
|