|
Potentiae animae atque virtutes longa exercitatione et successu temporum
crescunt. Ipsa vero anima nec crescit nec decrescit, sed aut
imparilitate membrorum, aut humorum crassitudine et eorum corruptione
praepedita, vires suas exercere non potest. Anima carne exuta vivit,
videt, audit, et omnes sensus atque ingenia vivaciter tenet, utpote
pura, subtilis, cita, et perpetua. Et sicut Deus ubique in semetipso
est, sic anima ubique quodam modo in semetipsa est: ac per hoc ibi est
anima post corpus, ubi erat agens in corpore. Ibi Deus est modo, ubi
erat priusquam mundus fieret, ubi etiam foret si mundus desineret esse.
Sicut saepe dictum est, incorporea est anima: potest tamen habere
similitudinem corporis, non corporalem, sed corpori similem, et
corporalium omnino membrorum, cum de corpore egreditur. Sic enim aut ad
spiritualia pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus:
qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et
mortuis similes jacuerunt; cum et ipsi in se ipsis gererent quamdam
similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia
similibus sensibus experiri. Animae siquidem quae in corporibus viventes
per dilectionem rerum visibilium corporalibus imaginibus afficiuntur, a
corporibus exeuntes in eisdem imaginibus tormenta patiuntur. Propterea
enim corporalibus passionibus ibi teneri possunt, quia a corruptione
corporalium affectionum hic mundatae non fuerunt, quam per corpulentiam
de corporis delectatione traxerunt. Quaedam autem animae in eisdem
locis, in quibus culpam commiserunt, puniuntur: quaedam vero abditis
receptaculis usque ad ultimam resurrectionem continentur, sicut
unaquaeque digna est requie vel miseria.
|
|