|
Multa de anima dixi, sed nondum dixi quando facta est, vel quando de
corpore egredietur. Quod primum posui, postea dicam; quod ultimum,
dicere non possum; quoniam nescio finem meum. Hoc plane scio, quod
mortales sumus; et velimus nolimus, omnes moriemur. Nihil enim morte
certius, et nihil hora mortis incertius. Nam nescimus quando, aut
quomodo, aut ubi moriemur; quoniam mors ubique nos exspectat. Idcirco
semper debemus esse parati, ut cum corpus revertetur ad terram de qua
sumptum est, spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Illud siquidem nos
maxime movere debet, quod a veteribus sapientibus ita homo definitus
est: Homo est animal rationale, mortale. Hoc genere posito, quod animal
dictum est, additas duas differentias videmus, quibus admonendus erat
homo, et quo sibi esset redeundum, et unde fugiendum. Sicut enim
progressus animae usque ad mortalia lapsus est; sic regressus ejus in
rationem esse debet, qua impugnantibus vitiis resistere valeat, ut
secundum naturam suam vivat, et ordinari appetat sub illo a quo regi
debet, et supra ea quae regere debet. Uno verbo, quod rationale dicitur,
separatur a bestiis; alio, quod mortale, a divinis. Illud nisi
retinuerit, bestia erit; hinc nisi se averterit, ad divina non
perveniet.
Idcirco ut homo sibi incognitus cognoscat se, magna opus habet
consuetudine recedendi a sensibus, ut animum ad se colligat, et in se
ipso retineat. His siquidem sensibus impeditur anima, ne cernere
semetipsam valeat et Creatorem suum, quem sola et simplex sine istis
oculis intueri debet.
|
|