|
Anima namque rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae, superat
omnia; et Deo proxima est, quando est pura, eique in quantum charitate
cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam
modo et illustrata, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius
principale, id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est
perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua visione fit beata.
Removeat ergo a consideratione sua omnes notitias quae per corporis
sensus extrinsecus capiuntur. Quaeque namque corporalia, eorumque
similitudines, sensus quoque et imaginationes in memoria infixae, cum
recordando reminiscuntur, ad exteriorem hominem pertinent, quanquam
istis quasi nuntiis anima exteriora percipiat. Mens ergo cui nihil se
ipsa praesentius est, quadam interiori, non simulata, sed vera
praesentia, videt se in se. Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi
praesto est: nec menti quidquam magis praesto est, quam ipsa sibi. Nam
cognoscit se vivere, se meminisse, se intelligere, se velle, cogitare,
scire, judicare. Haec omnia novit in se, nec imaginatur, quasi extra se
illa aliquo sensu corporis tetigerit, sicut corporalia quaeque
tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale
aliquid se esse putet; quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est.
Nihil enim tam in mente est, quam ipsa mens; nec quidquam sic mentem
cognoscit, quemadmodum mens. Cum enim quaerit mens quid sit mens,
profecto novit quod se ipsam quaerat; et quod ipsa sit mens, quae se
ipsam quaerit. Neque enim aliunde se quaerit quam se ipsa. Cum ergo
quaerentem se novit, se utique novit. Et omne quod novit, tota novit;
atque ita totam se novit. Et si parte inventa non se totam quaerat,
tamen quia se tota quaerit, tota sibi praesto est. Nihil enim sibi se
ipsa praesentius esse potest. Quod autem de se quaerit; quid antea
fuerit, vel quid futura sit, vel qualis modo sit quaerit, id est, quam
similis est vel quam dissimilis Deo, quam humilis et devota, quam pura,
quam sancta. Sed quia in istis est corporalibus, quae cum amore cogitat,
et cum quibus amore assuefacta est, non valet sine imaginibus eorum
videre semetipsam, vel esse in semetipsa. Nam tanto glutino amoris ei
cohaeserunt haec quae foris sunt corporalia, ut etiam cum absint ista,
praesto sint imagines eorum cogitanti. Quapropter secernere eas a se non
potest, ut se solam inspiciat et videat. Redeat ergo ad se, et stet in
se, nec sicut absentem se quaerat, sed velut praesentem se curet cernere
et discernere, et intentionem voluntatis, qua per alia vagabatur,
statuat in se ipsa, et se cogitet, ut se ipsam cognoscat et diligat. Ita
videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed alia secum
amando cum eis se confudit; ita ut sine magno labore ab eis separari non
possit, quibus cum amore inhaesit. Propterea phantasiis corporalium
imaginum deformatur, eisdemque alte impressis etiam soluta a corpore non
exuitur. Si enim a corporalium affectionum corruptione hic non mundatur,
corpore exuta corporalibus tenetur passionibus. Studeat ergo in hac vita
se mundare ab hujusmodi faeculentia, quatenus cum hinc exierit, nihil
corporeum secum trahat, et a corporali passione immunis existat.
Vivificatione et sensificatione descendit anima ad corpus. Praesentia
namque sua illud vivificat, colligit in unum, atque in uno tenet;
defluere atque contabescere non sinit, congruentiam ejus modumque
conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque
gignendo. Intendit se etiam anima in tactum, et eo calida et frigida,
aspera et lenia, dura et mollia, gravia et levia sentit atque discernit.
Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, atque
formarum, gustando, olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat; atque in
his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt appetit, fugitque
contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et
eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, rerum imagines quas per
eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat. Cum ergo vult
intelligere, vel divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare
virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus, quibus non
adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; et spiritu ac
ratione se conspicit, meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit.
Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad eam descendit.
Meditatio siquidem est occultae veritatis studiosa investigatio.
Contemplatio perspicuae veritatis jucunda admiratio. Illam namque divina
illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam vero divina
inspiratio inflammat, ut eam diligat. Corpus autem sensu et imaginatione
ad spiritum ascendit.
|
|