CAPUT XXXIII. Corporis materia. Quomodo sensus formentur et imaginatio. Imaginatio quid sit. Spiritus corporeus.

Humanum siquidem corpus ex quatuor elementis compositum est; sed in carne et ossibus terra maxime apparet propter terrenam soliditatem. Aqua in humoribus, aer continetur in pulmone; idcirco semper est in motu, quia ventilabrum cordis est, ne nimio calore cor consumatur et dissolvatur. Sedes ignis est in corde; et ideo inferius est latum, et superius acutum; quoniam formam ignis retinet. Quaedam vis ignea aere temperata a corde ad cerebrum ascendit, tanquam in coelum corporis nostri: ibique purificata et colata per oculos, aures, nares, caeteraque instrumenta sensuum, foras progreditur, et ex contactu exteriorum formata quinque sensus corporis facit; visum videlicet, auditum, gustum, odoratum et tactum. Qui tangendi sensus ab anteriori parte cerebri ad posteriorem transiens, et inde per cervicem et medullam spinae descendens per totum corpus diffunditur. Porro ipsa vis ignea, quae exterius formata sensus dicitur, eadem formata per ipsa sensuum instrumenta, per quae egreditur et in quibus formatur, natura operante introrsum ad cellam phantasticam usque retrahitur et reducitur, atque imaginatio efficitur. Postea eadem imaginatio ab anteriori parte capitis ad medium transiens, ipsam animae rationalis substantiam contingit, et excitat discretionem: in tantum jam purificata et subtilis effecta, ut ipsi spiritui immediate conjungatur, veraciter tamen naturam corporis retinens et proprietatem. Quae quidem imaginatio in brutis animalibus phantasticam cellam non transcendit: in rationalibus autem purior fit, et usque ad rationalem et incorpoream animae substantiam contingendam defertur et progreditur. Est itaque imaginatio similitudo corporis, per sensus quidem corporeos, ex corporum contactu concepta extrinsecus, atque per eosdem sensus introrsus ad partem puriorem corporei spiritus reducta, eique impressa, in summo scilicet corporalis spiritus, et in imo rationalis, corporalem informans, et rationalem contingens. Spiritum corporeum voco aerem, vel potius ignem, qui prae sui subtilitate videri non potest, et corpora interius vegetando vivificat. Quaedam autem vegetat tantum et non sensificat, sicut arbores, herbas et universa in terra germinantia. Quaedam vegetat et sensificat, sicut omnia bruta animalia. In quibus quaedam tantum sensum habent, et imaginationem non habent; quaedam sensum et imaginationem habent. Cum itaque magis sit sensificari, quam vegetari tantum; constat profecto hanc vim subtiliorem esse, et ubi magis subtilis est, magis spiritus est. Magis siquidem incorporeae naturae appropinquat, cum imaginationem format, quam cum sensum praestat. Nihil enim in corpore altius, vel spirituali naturae vicinius esse potest, quam id ubi post sensum vel supra sensum vis imaginandi concipitur, quod quidem in tantum sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud non sit quam ratio .