|
Anima nominatur totus homo interior, qua vivificatur, regitur et
continetur lutea illa massa, humectata succis, ne arefacta dissolvatur.
Dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit,
mens est; dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat
vel contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est. Nam inde sensus
anima dicitur, pro iis quae sentit: unde et sententia nomen accepit.
Habet etiam corpus quinque sensus, qui ex eo dicti sunt, quia per eos
anima totum corpus subtilissime agitat vigore sentiendi. Ita autem haec
omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit: pro efficientiis tamen
causarum, diversa nomina anima sortita est. In essentia namque est
simplex, in officiis multiplex. Memoria etiam mens est; unde et
immemores amentes dicimus. Omnium rerum thesaurus et custos est memoria,
nec enarrari potest, tam grandis est ejus perplexitas; et animus ipsa
est. Nec aliud significo quam animam, cum mentem dico: sed propter aliud
animam, et propter aliud mentem. Nam totum quod vivit, hominis anima
est. Cum autem anima in se agit se, et ex se et per se , sola mens dici
solet. Sensus vero ad sua ministeria implenda consuetius anima dicitur.
Spiritum idem esse quod animam, evangelista pronuntiat dicens:
Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursum potestatem habeo sumendi
eam (Joan. X, 18). De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore,
memoratus evangelista ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit
spiritum (Id. XIX, 30). Quid est enim emittere spiritum, nisi quod
animam ponere? Sed anima dicta est pro eo quod vivit: spiritus autem vel
pro spirituali natura, vel pro eo quod spirat in corpore. Item animum
idem dicimus esse quod animam: sed anima vitae est, animus consilii.
Unde aiunt philosophi, et sine animo vitam manere, et sine mente animam
durare, sicut in amentibus . Ad mentem enim pertinere videtur ut sciat;
ad animum, ut velit. Pueri etiam in genitricis utero sine scientia et
voluntate vivunt. Mens autem vocata est, quod emineat in anima, vel quod
meminerit. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens
vocatur, tanquam caput vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem
imago Dei dicitur. Mens namque ex eo dicta est, quod emineat in anima,
praestantior siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia.
Ratio siquidem est animi motus, visum mentis acuens, veraque a falsis
distinguens.
Redeat ergo ad se mens rationalis, et colligat se in se: ut sine
imaginibus corporeis se ipsam, et omnipotentis Dei invisibilem naturam
considerare valeat, terrenarum phantasmata imaginum, et quidquid
terrenum cogitationi ejus occurrerit, respuat: et talem se intus quaerat
et videat, qualis est sine istis; consideret se talem, qualis sub Deo
supra corpus creata est. Deinde supra semetipsam surgat et se ipsam
deserat, atque quodam modo in oblivionem sui veniat, et se
contemplationi sui Creatoris humiliter et devote subjiciat. Cum enim
coeperit mens per puram intelligentiam semetipsam excedere , et illam
incorporeae lucis claritatem tota intrare , et ex iis quae intrinsecus
videt quemdam intimae suavitatis saporem trahere, et ex eo
intelligentiam suam condire, et in sapientiam vertere; in tanto hoc
mentis excessu, pax illa quae exsuperat omnem sensum, invenitur atque
obtinetur, ut fiat silentium in coelo quasi hora dimidia; ita ut
contemplantis animus nulla altercantium cogitationum tumultuatione
turbetur, nihil omnino inveniens quod vel per desiderium petat, vel per
fastidium arguat, vel per odium accuset: sed intra contemplationis
tranquillitatem totus colligitur, et intromittitur in quemdam affectum
multum inusitatum introrsus ac nescio quam dulcedinem, quae si semper
sic sentiretur, profecto magna felicitas esset. Nihil sensualitas, nihil
agit imaginatio; sed omnis inferior vis animae proprio interim viduatur
officio. Purior autem animae pars in illud intimae quietis secretum, et
summae tranquillitatis arcanum felici jucunditate introducitur. Vivus
quidem est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti,
et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et
ideo nihil in creaturis hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod
essentialiter unum est atque individuum, in se ipsum scinditur; et quod
simplex in se et sine partibus constat, quasi quadam partitione
dividitur. Neque enim in homine uno alia essentia est ejus spiritus,
atque alia est ejus anima: sed prorsus una eademque naturae simplicis
substantia. Non enim in hoc gemino vocabulo gemina substantia
intelligitur: sed cum ad distinctionem ponitur gemina vis ejusdem
essentiae, una superior per spiritum, alia inferior per animam
designatur. In hac utique divisione anima et quod animale est, in imo
remanet; spiritus autem et quod spirituale est, ad summa evolat. Ab
infimis dividitur, ut ad summa sublimetur; ab anima scinditur, ut Domino
uniatur: Quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17).
Felix divisio et mirabilis separatio, ubi quod corpulentum et
faeculentum est, deorsum remanet; quod spirituale et subtile est, usque
ad speculationem divinae gloriae sublimatur, et in eamdem imaginem
transformatur. Pars inferior componitur ad summam pacem et
tranquillitatem: pars autem superior sublimatur ad gloriam et
jucunditatem. Licet enim mens humana non sit ejus naturae, cujus est
Deus; imago tamen illius naturae, qua natura nulla melior est, ibi
quaerenda et invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil
habet melius. Sed prius mens ipsa in se ipsa consideranda est, et in ea
reperienda est imago Dei. Mens igitur quando cogitatione se respicit,
intelligit se et cognoscit; quando contemplatione ad Deum ascendit ut
eum intelligat et diligat, imago Dei dicenda est: cogitando aeterna, vir
est; sicut dicit Apostolus, Vir non debet velare caput suum, cum sit
imago Dei et gloria (Id. XI, 7), id est quanto magis se extendit in id
quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei; et ideo
non est cohibenda, ut inde se contineat ac temperet. Quando vero ea agit
vel cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur; et tunc non est
dicenda imago Dei, et propterea debet velare caput suum, ne nimia sit
ejus progressio ad inferiora; ne cum licita agit, illicita concupiscat.
|
|