CAPUT XXXV. Dignitas humanae conditionis. Homo quatenus ad imaginem Dei. Rursus quomodo imago Dei in anima. Quatenus anima gerat similitudinem Dei.

Tanta dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solum jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis, et opera divinae majestatis creatus sit homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo Conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei Conditor; et tanto amplius Conditorem diligeret, quanto mirabilius se ab eo conditum intelligeret. Nec ob hoc solum quidem, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam Creator omnium eum creavit, quod nulli alteri ex creaturis donavit. Quae imago diligentius in interioris hominis dignitate et nobilitate est consideranda. Primo quidem, quod sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus ait, quod in eo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28): sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major est et in minoribus minor: sed in minimis tota est, et in maximis tota. [Sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes partibus sit divisa. Nam in quolibet loco pars corporis percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa per naturam non sit diversa, per corpus tamen agit diversa. Ipsa quippe est, quae per oculos videt, audit per aures, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo lene ab aspero discernit; et cum non sit diversa, per sensus tamen operatur diversa. Ex qua re intelligitur, quod ita est anima secundum suum modum in suo corpore, sicut Deus est in suo mundo. Interius siquidem et exterius, superius et inferius est: regendo superior, portando inferior, replendo interior, circumdando exterior. Sic est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic praesidet, ut portet; sic portat ut praesideat. Et sicut Deus nec crescentibus creaturis crescit, nec decrescentibus decrescit: sic anima nec minutis membris minuitur, nec adauctis augetur.] Haec est imago sive similitudo omnipotentis Dei, quam anima habet in se.

Quamdam etiam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo in eo, quod sicut Deus est, vivit et sapit; ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia trinitas in ea; quia ad imaginem perfectae quidem et summae Trinitatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu sancto, condita est. Et licet unius sit naturae anima, tres tamen in se vires habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam: quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37); id est, ex toto intellectu tuo, et ex tota voluntate tua, et ex tota memoria tua. Nam sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente quolibet potest intelligi. Nec enim anima perfecta potest esse sine his tribus, nec horum trium aliquod sine aliis duobus integrum constat, quantum ad suam pertinet habitudinem . Et sicut Deus Pater, Deus Filius. Deus Spiritus sanctus; non tamen tres dii, sed unus Deus et tres personae: ita anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae in uno copore, sed anima una et tres vires. Atque in his tribus divinam imaginem gerit mirabiliter in sua natura noster interior homo, et ex his quasi excellentioribus animae viribus jubemur diligere Conditorem, ut in quantum intelligitur, diligatur; et in quantum diligitur, semper in memoria habeatur. Nec solum sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas. Imo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus: ut sicut nullum potest esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita nullum sit momentum, quo praesentem non habeat eum in memoria. Et ideo mihi juste videtur dictum, nostrum interiorem hominem esse imaginem Dei.

Nunc vero de similitudine aliqua dicamus. Nam sicut Deus creator, qui hominem ad imaginem suam creavit (Gen. I, 27), est charitas, bonus et justus, patiens et mitis, mundus et misericors, et caetera sanctarum virtutum insignia quae de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors. Quas virtutes quanto plus quisque in se ipso habet, tanto propior est Deo, et majorem sui Creatoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum et diverticula malorum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est, Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13), etc. Quis major honor esse potuit homini, quam ut ad similitudinem sui Conditoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et Conditor, de quo legitur, Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII, 1); id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus homini potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui Conditoris amissa, ad informem et irrationalem brutorum jumentorumque similitudinem dilabatur? Quapropter quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in se ipso imaginem agnoscat, honoremque divinae similitudinis, ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitatione virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando apparebit qualis sit, tunc similis ei appareat, qui mirabiliter eum ad similitudinem suam in primo homine condidit, mirabiliusque in secundo; id est, in se ipso reformavit.