|
Magna convenientia est inter Deum et animam. Deus namque vita est,
spiritus est, sapientia et amor. Vita etiam anima est, spiritus est, in
quo spiritu sapientia est et amor. Vita Deus est, vita et anima est,
similis, sed dispar: similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non
tantum vivens, sed etiam vivificans, sicut et ille haec omnia est;
dispar, quoniam ille creator est, et ista creatura. Nisi enim ab illo
creata esset, non esset; et nisi ab illo vivificata, non viveret. Vivit
anima naturali vita, etiam si spirituali non vivat, sed talis vita mors
est potius quam vita: quoniam mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII,
22). Anima quidem quae secundum carnem vivit, vivens mortua est; et ideo
bonum erat illi non vivere, quam sic vivere. Vita anima est, vivens
quidem, sed non aliunde quam se ipsa; et ob hoc non tam vivens, quam
vita est. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus de
vitae praesentia, non vita, sed vivens. Creata est anima a Deo, vita a
vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali; ut non sit longe a
Creatore suo, cui appropiare videtur simplicitate essentiae et
perpetuitate vitae. Licet enim spiritualiter non vivat, immortaliter
tamen necesse est ut vivat. Creata est anima magna a magno, recta a
recto: eo magna, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens
supernorum; eo beata , quo Deo unita. Anima namque quam Dei pietas
respicit, humilitas subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit,
obedientia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit, puritas
jungit, charitas unit.
Habet anima in se amorem, quo semper potest stare cum Deo, aut redire,
si mota cum suis affectibus, imo defectibus, ab eo fuerit. Solus est
amor ex omnibus animae affectibus atque sensibus, in quo potest anima,
etsi non ex aequo, suo respondere auctori, vel de simili mutuam
rependere vicem: et si minus amat, quoniam minor est; tamen si ex tota
se diligat, nihil deest ubi totum est. Renuntians ergo cunctis
affectionibus aliis, tota soli incumbat amori, effundens se totam in
amorem illius, cui respondere habet in redhibendo amore. Amat siquidem
Deus ut ametur, et cum amat, nil aliud vult quam amari, sciens ipso
amore beatos qui se amaverint. Per amorem venit ad homines, venit in
homines, factus est homo, et deliciae illius esse cum filiis hominum
(Prov. VIII, 31). Nostrae vero deliciae erunt cum ad eum veniemus, et
videbimus eum sicuti est, atque similes ei erimus (I Joan. III, 2). Tunc
erit manifesta visio, plena cognitio, vera dilectio, firma conjunctio,
societas individua, similitudo perfecta, et vita beata, in aeternum et
ultra in perpetuas aeternitates. Sicut enim corpus in resurrectione sua
vitam et sensum recipiet; sic anima in resurrectione sua vitam et sensum
recipiet, id est, cognitionem et amorem Dei. Quod autem cognitio sit
vita aeterna, ipsa Veritas affirmat dicens: Haec est vita aeterna, ut
cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII,
3). Amor etiam sensus est. Nam sicut exterior homo circa ista temporalia
quinquepartito sensu afficitur, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et
tactu: sic interior homo in beata vita circa quinque ineffabilia Dei
ineffabili amore afficietur. Cum enim Deum suum amabit, quamdam lucem,
quamdam vocem, quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum
interiorem amabit. Ibi enim fulget quod non capit locus. Ibi sonat quod
non rapit tempus. Ibi olet quod non spargit flatus. Ibi sapit quod non
minuit edacitas. Ibi haeret quod non divellit satietas. Ibi siquidem
videtur Deus sine intermissione, cognoscitur sine errore, amatur sine
offensione, laudatur sine fatigatione.
|
|