CAPUT XXXVII. Anima civitas Dei. Illius cives. Consiliarii. Milites. Plebeii. Tres vires animae secundum Platonem et medicos. Ratio. Intelligentia. Memoria. Appetitus.

Nobilis creatura est anima. Civitas namque Dei est, de qua tam gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3), quod ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Haec civitas Jerusalem merito appellanda est; quia ad fruendum visione illius summae pacis, quae fecit utraque unum (Ephes. II, 14), creata est. Mens ejus paradisus est, in qua cum coelestia meditatur, quasi in paradiso voluptatis delectatur. Domus etiam summi Patrisfamilias est anima, propter unitatem morum; sponsa Christi, per dilectionem; templum Spiritus sancti, per sanctificationem; civitas Regis aeterni, propter pacem et concordiam civium. Et quia nulla est civitas absque populo, disposuit in ea Conditor noster populum triplicis gradus, id est, sapientes ad consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad ministrandum. Cives hujus civitatis, sunt naturales et ingeniti animae vigores, tanquam indigenae: quorum distincti sunt gradus; quia alii superiores, alii inferiores, alii medii. Superiores quidem sunt, intellectuales sensus; medii, rationales; infimi, animales. Quorum differentia haec est. Animalis sive sensualis appetit visibilia. Rationalis discernit, et discretionis oculo aspernatur ea. Intellectualis pertrahit ad divina. Intellectuales igitur sensus sunt tanquam animae consiliarii, dicentes ei: Deum time, et mandata ejus observa. Propter hoc enim est omnis homo (Eccle. XII, 13). Rationales sunt tanquam milites, qui hostes, puta concupiscentias, impugnant per arma justitiae. Animales seu sensuales sunt tanquam rustici et artifices, qui corporalibus rudimentis insistunt, et corpori necessaria ministrant. Hanc triplicem vim animae, id est, sensualem, rationalem, et intellectualem, philosophi partes vocaverunt, non integrales, sed virtuales: quia potentiae ejus sunt. Sensualitas ea vis animae est, qua corpus vegetat, et per corporis sensus ista exteriora sentit et discernit. Omnes enim sensus, tam exteriores quam interiores, ad animam referuntur, utpote ab illa procedentes: ut enim sentiant, omnes ab anima habent. Ratio vis est animae supra corporalia, et infra spiritualia collocata: secernit enim vera a falsis, quod est Logicae; virtutes a vitiis, quod est Ethicae; et per experimenta rerum investigat naturas, quod est Physicae. In his vero tribus tota Philosophia consistit. Totam igitur Philosophiam ratio comprehendit. Intellectus sive intelligentia, ea vis animae est, qua de divinis, quantum homini possibile est, cognoscitur. Ad coelestia enim arcana penetranda ratio per se non sufficit, nisi a Deo adjuta fuerit. Tunc finis ejus, si bene viget, cum ad notitiam secretorum, quae diu investigando quaesivit, pervenerit, intellectus seu intelligentia nuncupatur. Boethius tamen dicit intelligentiam solius Dei esse et admodum paucorum hominum: sed horum alterum pro altero saepe ponitur. Memoria etiam consors et cooperatrix est rationis; quoniam sine ea ratio nec ad incognita procedere, nec cognitorum scientiam retinere potest. Memoria est vis animae accepta retinens, praeterita repetens, elapsa recolligens. Humanus appetitus inter summa et ima positus, cum plerumque in utraque divisus sibimetipsi sit contrarius, in quamcumque partem totus transierit, nomen ejus merito sortitur. Si carnis voluptatibus pascitur, carnalis sive animalis nominatur. Si spiritualibus desideriis delectatur, spiritualis nuncupatur. Appetitus siquidem est naturalis vis in animante movendis avide sensibus attributa.