|
Animus invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere valeret.
Visibilia per corpus videt, invisibilia per se, et in eo se videt, quod
invisibilem se esse videt. Videtur tamen in corpore per corpus, sicut
sensus in littera manet, et per litteram videtur. Animus corporis
dominator, rector, habitator videt se per se: per se ipsum semetipsum
videt. Non quaerit auxilium corporalium oculorum, imo vero ab omnibus
corporis sensibus tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se
ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Et cum vult Deum
cognoscere, elevat se super se mentis acie. Non enim aliquid tale est
Deus, qualis est animus: non tamen videri nisi animo potest, nec ita
videri ut animus potest. Incommutabilis siquidem est veritas sine
defectu substantiae. Non talis est animus: sed deficit et proficit,
novit et ignorat, meminit et obliviscitur; modo vult, modo non vult.
Diffusis cogitationibus atque consiliis, huc atque illuc vagatur:
considerat, spectat omnia. Videt absentia; transmarina visu ambit, et
percurrit aspectu, abdita scrutatur: et uno momento sensus suos per
totius orbis fines et mundi secreta circumfert. Descendit ad inferna,
ascendit inde, versatur in coelo, adhaeret Christo, conjungitur Deo.
Ipse siquidem est ejus patria et habitatio, ad cujus similitudinem
factus est. Quisquis ergo se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus
est, id est similem Deo, redeat ad se, et stet in se, et sic intra
semetipsum quaerat, et videat unde constet homo, et ex qua sui parte
factus sit ad imaginem Dei.
|
|