|
Anima rationalis et intellectualis facta est ad imaginem et
similitudinem Dei, ut factorem suum pro imagine cognoscat, et pro
similitudine diligat. Ex imagine namque Dei habet rationem, et ex
similitudine charitatem. Charitas vero in se ipsa repraesentat
Trinitatem. Hanc ratio sentit, et pacata requirit: hanc charitas
invenit, et videndo beata quiescit. Hanc in praesenti fides sequitur,
spes in coelum usque comitatur, charitas perenniter amplexatur. Mens
itaque spiritualis, seu intelligentia rationalis, primo Creatorem suum
aspiciat; deinde creaturam ipsius videat; et mediante arbitrii libertate
ad eum, qui condidit omnia, se et caetera referat. Sic in homine
Trinitas appareat, quam charitas manifestat, ut charitatem semper homo
exhibeat, semperque conspiciat is, quem Trinitatis imago perornat. Sic
homo ejus servabit similitudinem, cujus in se naturaliter portat
imaginem. Appareat ergo imago Dei in intelligentia rationali, in mente
spirituali, in honore liberi arbitrii. Appareat similitudo Dei in
moribus pro natura, in operibus pro justitia, in virtutibus pro gratia:
ut moribus natura perornetur, ut justitia operibus comprobetur, ut
gratia virtutibus compleatur, et sic semper Domino praesentetur. Anima
totum corpus hominis tota pariter animat. Est quidem inspirata a Deo
homini vita, non de praejacenti materia, sed de nihilo facta ab eo. De
caeteris animantibus Scriptura dicit: Producant aquae, etc. Producat
terra animam viventem (Gen. I, 20 et 24). Animam vero non aqua, non
terra produxit, sed Deus inspiravit; non tamen vivam vel viventem, sed
spiraculum vitae (Id. II, 7), rationale ex Dei imagine, factum ex Dei
similitudine.
|
|