|
Anima non est pars Dei. Probat hoc mutabilitas quam incurrit. Deus enim
immutabilis est: haec saepe mutata, pro culpa quandoque damnata, pro
poena quoque fit misera. Nihil ei tamen nocere posset nisi a Deo
recessisset. Recessit autem quando peccavit. Proinde torquetur misera, a
Deo refuga. Ab uno disjuncta spargitur ad multa, et pro sua
intemperantia fit morbida, fit molesta. Ea propter sensus corporei
turbata memoria turbati hebetes fiunt, marcidi et stupidi. Inde caro
patitur, languores oriuntur, et mors violenta pervagatur. Homo quidem a
Deo aversus, peccando perversus, quia a Deo dissentit, dissidet et sibi,
portatque in se ipso poenam de se ipso. Anima non formatur ex materia
informi, sed in sua creatione formam accepit, qua facta est ad imaginem
et similitudinem Dei. A quo si avertitur, remanet informis; quia rea,
quia dissimilis : nec ideo tamen efficitur irrationalis; quia gestat
imaginem Dei, unde et potest reformari. Sed nec etiamsi tota peccato
concludatur, et licet pro insipientia jumento comparetur, ideo fit anima
pecoris vel alterius corporis. Ipsum enim corpus et nunc et in fine
semper est habitura, cum quo facta est una persona. Sed nec ideo fit
corpus, etiamsi penitus hebetetur. Non enim distrahitur partibus, nec
loco concluditur. Non est major in majoribus, nec est minor in minoribus
sui corporis partibus vitae idoneis. Spiritus namque est anima
rationalis, quantislibet obruta malis; et ubicumque est, tota est.
Non traducitur a patre in filium, ne una sit anima amborum. Sicut,
inquit Dominus, anima patris, sic anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4).
Nec pars animae patris in filium, dum generat, se transfundit. Partiri
namque seu dividi, augeri vel minui, pro substantia sua spiritus nescit.
Non enim potest esse major, sed melior. Si enim particulariter
transfunderetur, corporeus esse probaretur. Quod si, ut delirant aliqui,
semen animae cum semine carnis haberet generando transfundi, multa
quidem inhonesta et impossibilia possent exinde reclamari, quae de
spiritu rationali nec dici debent nec opinari. Indecens enim est
obscoena retexere, et male fusa carnis semina denudare.
|
|