|
Dicimus autem rationales animas pro essentia fieri quotidie de nihilo
novas, sed pro consimili natura ex institutione divina, non utique
novas. Quales enim in exordio Deus die sexto masculo et feminae dedit
(Gen. I, 27), tales quotidie inspirat singulis, nova de nihilo
creatione, non nova institutione. Pater, inquit, meus usque modo
operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Operatur usque modo Pater et
Filius; operatione siquidem nova, sed institutione non nova; pro illa
agens, cum ista quiescens. Res vero corporeae post primam sui creationem
novae nullae creantur, sed simul in exordio conditae temporali
formatione propagantur. Animae autem non simul essentialiter factae
sunt, sed pro natura consimili, qua ad imaginem et similitudinem Dei
fiunt, et simul factae reputantur, et non simul editae judicantur: non
simul editae pro essentia, sed simul factae pro compari forma ad
imaginem et similitudinem Dei praerogata. Caro de carne generando
traducitur, sed spiritus de spiritu minime propagatur.
Certum tenemus quia caro contracta de carne per legem concupiscentiae,
quam cito vivificatur, originalis culpae vinculo premitur, ejusque
affectionibus anima, quae carnem vivificat, aggravatur. Sub hoc peccati
vinculo demerguntur parvuli, qui sine remedio baptismi moriuntur. Habent
enim originale peccatum, non per animam, sed per carnem utique
contractum, animaeque refusum. Carni namque ita unitur anima, ut cum
carne sit una persona. Fit enim auctore Deo anima et caro unum
individuum, unus homo: unde salva naturae utriusque proprietate
adjicitur carni quod animae est, et animae quod carnis est; pro unitate
personae, non pro diversitate naturae. Quod igitur ibidem singulis est
proprium, commune fit amborum; proprium pro natura, commune pro persona.
Exinde fit anima originali culpae obnoxia, quam caro contrahit, et
animae refundit, cum qua unita est in persona, licet divisa sit in
natura. Ea propter necesse est parvulum, dum vivit, Christi Sacramento
renovari, ne obsit ejus animae societas carnis peccati, qua gravatur
etiam corpore exuta, nisi dum in corpore vivit, salutari fuerit remedio
expiata. Currant igitur adulti, currant pro se ipsis; impendant etiam
parvulis Sacramenta fidei, suscipiant Christi fidem cum Sacramentis, ut
parvulos in Christo renatos fides Ecclesiae tueatur, et adultos cum
Sacramentis opera fidei comitentur. His etiam per gratiam renovatis,
tandem complebitur in resurrectione generali, ut caro ipsa resurgat in
gloria, animae suae restituta, viva et aeterna, felix et beata.
|
|