CAPUT XLII. Non baptizatis cur anima data. Natura quid sit. Spiraculum vitae.

Si quaeratur cur Deus donet animas illis quos absque remedio salutari mori contingit; respondemus, quod divina institutio, qua res et rerum naturae conduntur, nec peccato tollitur, nec violentia praepeditur. Inde est quod lex carnalis copulae, nec etiam in malis jure suo privatur. Generant adulteri, fornicatores, profani: naturalis tamen institutio nec in talibus deperit. Natura namque, prout Deus instituit, quod suum est operatur. Natura siquidem est quaedam vis et potentia divinitus rebus creandis insita, quae unicuique rei suum esse tribuit, qua bona quisquis male utitur, malus esse judicatur. Juste enim puniuntur, qui licitis abutuntur. Juste vero puniuntur, qui rapere inconcessa conantur. Sic satanas coelum, sic protoplastus perdidit paradisum. Abutuntur licitis, qui bona Dei maculant usibus inconcessis. Maculant bona Dei, sicut ii qui cum ardore libidinis exercent opera copulae carnalis. Ex his filii generantur, quorum corpora serviente Creatori creatura formantur, et Deo inspirante spiraculum vitae animantur. Spiraculum vitae humanam animam intellige, quam non producit terra vel aqua, sed Deus inspirat: quo sensus corporei animantur; unde homo factus in animam viventem memoratur. In his et in aliis Omnipotens agit, prout instituit, quem nullius adjuvant bona, nec impediunt mala. Bonos quidem provehit sua gratia: malos terret sua justitia. Nos equidem servi, dum Domini bonis abutimur, rei et miseri pariter invenimur. Ipse vero Dominus, qui servorum suorum malis bene utitur, sanctus et omnipotens adoratur. Ipse corpori terreno de peccati traduce propagato, pro institutione sua inspirat animam, bene utens inolita praevaricatione nostra; quae si esset naturalis, Creatori poterat imputari. Sed Creator praeparat omni tempore Sacramenta, et obedientiae pia proponit edicta, ut contra peccatum Sacramenta sint in remedium, et temporalium observatio mandatorum aeternorum afferat praemia donorum. Unde si aliqui sub peccato geniti obeunt parvuli absque remedio salutari, pertimesce justitiam Dei, qui nihil debet alicui, sed damnat in singulis malum quod non fecit in eis. Si autem parvulos renovat Sacramentis, admirare misericordiam Dei. Ipsi enim sicut nesciunt culpam, cum qua ex carne nascuntur; sic nesciunt gratiam, qua per Christum renovantur. Non excusat parvulos a culpa, quia eam non norunt; nec excludit gratiam ab eis, quia eam nesciunt. Quaeris in eis culpam? Invenis ex carne traductam. Quaeris in eis gratiam? Invenis a Deo collatam. Illa debite damnatur, haec indebite praerogatur. Illa judicium praedicat, haec misericordiam repraesentat. In utroque Deus agnoscitur, cui misericordia et judicium perpetua laude cantatur (Psal. C, 1). Sed ab his intuendis mens nostra, mens infirma, quia peccatis obruta, citius ad se ipsam redeat, sibique remedium quaerat, ut quae in Adam ceciderit, in Christo resurgat.