|
Plura veteres de natura animae dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non
aliquid restare videatur. Ego autem ex eorum dictis, quanto diligentius
potui, breve istud et certum colligere, atque in unum studui redigere,
quod memoriae commendetur. Hebes namque est memoria hominis, et
brevitate gaudet; et si in multa dividitur, fit minor in singulis. Ex
corpore et anima constat homo: et quidquid oculis corporeis videtur,
propter corpus factum est, corpus propter animam, anima autem propter
Deum. Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Immortalis est
anima, quia carne caret; nec habet quo cadat, ut resurrectione egeat
post ruinam, nisi peccato ceciderit. Et ideo in morte vita nostra non
perit, sed corpus destituit, dum discedens anima vim suam non perdit,
sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum in se est, mortem
alterius facit, quam ipsa non recipit. Facit, inquam, non vivificando
quod deserit, non amittendo quod vivit. Itaque mors hominis nihil est
aliud quam carnis occasus, a qua cum vis potentiae vivificantis
abscesserit, in terram de qua sumpta est redit, amissis sensibus quos
non per se ipsam habuit. Anima non aliter, quam sol lucem diei, vitam
tribuit carni, cum venerit; mortem efficit, cum recedit. Mors tamen non
consumit conjuncta, sed dividit, dum origini suae utrumque reddit. Et ne
quis putet animam corporis morte consumi, audiat quid Dominus in
Evangelio dicat: Nolite, inquit, eos timere qui occidunt corpus, animam
autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Fatigatur corpus
cogitationibus mentis: afficitur in corpore mens doloribus corporis.
|
|