CAPUT XLIV. Anima invisibilis est. Ratio speculum est in quo Deum videat.

Corpus ex quatuor elementis constat. Anima nec elementum est, nec ex elementis, sed de nihilo est facta, et soli Creatori suo cognita. Ex his ergo omnibus quae in se, hoc est, in corpore suo visibilia videt, nihil se esse vel posse esse videt. Secernat ergo et dividat se per se ab eo toto, quod visibile videt in se; et invisibilem omnino se esse videt in eo quod videt se, et tamen videri se non posse videt. Deinde elevet se supra se, et in eo quod primum et principale speculum est speculandi Dei, illiusque imagini ac similitudini proximum et cognatum magis factum, invisibilem Deum inspiciat. Hoc autem est ipsa ratio, et mens ratione utens, quae ad primam similitudinem Dei facta est, ut per se invenire possit eum a quo facta est, et in ejus amore atque contemplatione dulciter requiescere. Ea namque perfectius suum factorem manifestant, quae illius similitudini vicinius appropinquant. Haec autem est ipsa rationalis creatura, quae et excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est: et tunc citius Creatorem suum, quem non videt, agnoscit et diligit, cum se ad illius imaginem factam intelligit .

Mens rationalis est, quae se cogitando intelligit, et imaginem suam ex se natam habet, quae imago ejus verbum est. Verbum enim rei est ipsa cognitio ad similitudinem ejus ex memoria formata. Hoc modo liquido apparet summam Sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est, Verbum suum. Mens tamen rationalis, quoniam non se semper cogitat, sicut sui semper meminit, liquet quia cum se cogitat, verbum ejus nascitur de memoria. Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de memoria nasceretur. De summa vero Sapientia, quae semper se dicit sic, sicut sui semper memor est, liquet quia de aeterna memoria coaeternum ejus Verbum nascitur. Sicut enim summa Sapientia aeterna est, ita aeterne sui memor est, et aeterne se intelligit, et aeterne se dicit, cum sit illi dicere quod intelligere: et cum aeterne se dicat, aeterne Verbum ejus apud ipsam. Mens ergo rationalis quae inter omnes creaturas ad investigationem summae sapientiae sola assurgere valet, et nihilominus ad ejusdem inventionem sola proficere, semper studeat illius reminisci, illam intelligere et amare: ad hoc facta est ut semper vivat, si semper amet summam vitam, summam sapientiam, summam essentiam, cui debet hoc ipsum quod est. Amare autem nequit, nisi ejus reminisci, et eam studuerit intelligere. Faciat ergo hoc ad quod facta est, ut bene vivat.