CAPUT XLV. Rationalium status triplex. Vis animae triplex. Amor quid sit.

Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri potest, quia perfecta est; nec minui, quia aeterna est: sola charitate, nulla sui necessitate rationales spiritus creavit, ut eos suae beatitudinis participes faceret. Alios vero in sua puritate in coelo confirmavit: alios autem propter superbiam in infernum praecipitavit: atque alios ad probandam humilitatem et obedientiam in terrena habitatione terrenis corporibus sociavit, ut ad vitae sensum luteam materiam vegetarent. Habent namque in natura sua quamdam mutabilitatem, secundum quam corporibus vivificandis appropinquant, in qua quidem nonnihil suae puritatis deponunt. Cum enim delectatione corporis afficiuntur, quasi quamdam corpulentiam inde trahunt; quae puriorem naturam eorum corrumpit. Et hoc vitium quanto altius eis in corporibus manentibus inhaeserit, tanto difficilius eos a corporibus discedentes deserit: quoniam non tollitur passio, etiam cum tollitur causa passionis, nisi ab ejusmodi faeculentia se in hac vita mundare studuerint. Nos ergo qui in medio bonorum et malorum positi sumus, considerare saepe debemus et gaudium illorum, et istorum supplicium, atque nostram miseriam. Rationalis siquidem est anima nostra, ut sciat discernere inter bonum et malum. Est etiam concupiscibilis atque irascibilis, ut possit amare bonum et odire malum. De concupiscibilitate nascitur amor, et de amore desiderium et gaudium. Amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, per desiderium currens, atque per gaudium requiescens; per desiderium in appetendo, et per gaudium in perfruendo. Nec aliunde bonum est, si bonum est, cor humanum, nisi quod bene amat quod bonum est. Nec aliunde malum est, si malum est, nisi quod male amat quod bonum est. Omne enim quod est, bonum est: sed in eo quod male amatur tantum vitium est. De irascibilitate nascitur odium. Ira enim generat odium: et de odio dolor et timor. Cum enim contra peccata nostra irascimur, et ea odire incipimus, dolemus quia peccavimus, et poenas pro peccatis timemus.