|
Sic creator omnium Deus inter caetera et super caetera quae creavit,
rationalem dignatus est amplius illustrare naturam, quam et sua
similitudine fecit insignem, et suae beatitudinis voluit esse
participem. Cujus tamen rationalis creaturae licet similis videatur
origo, facta est diversa conditio; dum pars ejus est in aeterna
felicitate firmata; pars rudentibus inferni detracta, et in tartarum
tradita in judicium crucianda servatur (II Petr. II, 4); pars etiam
tertia terrenis unita corporibus locum medium sortita cognoscitur. Et
prius quidem eadem media summis vicinior in deliciis erat posita
paradisi; nunc jam propinquior infimis, pro reatu inobedientiae
humiliata est in loco afflictionis. Summus igitur omnium horum locus
plenam habet laetitiam, infimus solam tristitiam. Ibi enim plena
felicitas: illic sola et summa miseria est. In medio sane summa
speranda, sed nihilominus infima sunt timenda: et ideo nobis jam amplior
timoris causa quam spei, quo viciniores eisdem infimis, dejecti in ipsa
degimus umbra mortis.
Quia tamen et illius beatitudinis, et illius nihilominus damnationis
aeternae humanam Deus animam pro suorum qualitate meritorum participem
fieri posse cognovit, naturales affectus ei quatuor indidit; ut haberet
unde bona illa posset optare, et in eis quandoque laetari; et rursum
unde mala illa metuere, vel in eis etiam dolore perpetuo contristari.
Interim sane eo gravior est moderna conditio, quod non modo exhibet
tristitiam et modernam molestiam; sed et timor habet poenam, et spes
ipsa quae differtur affligit animam. Piissimus enim pater et terribilis
judex, qui vera illa et perpetua gaudia filiis, dolores aeque perpetuos
reis in fine paravit, nonnulla tamen etiam in praesenti experimenta
capere voluit gaudii vel doloris, unde illa non modo certius credi, sed
affectuosius quoque optari valeant et timeri. Caeterum nec praesentia
gaudia in illorum comparatione sunt gaudia, nec tristitia praesens in
illius comparatione est tristitia. Nec desipiet si quis interim omnem
operam dare maluerit, quemadmodum illa potius valeat concupiscere
gaudia, illos formidare dolores, quam hujus vitae vitare molestias,
captare laetitiam. Verumtamen invenire est etiam in praesenti unde
utiliter gaudeat quis, vel salubriter contristetur. Si laetetur de
beneficiis suis gratias Deo agens, et devotione ejus exsultet, et
propria seu etiam proximorum delicta deploret. Unde etiam divina
dispositione media inter eosdem affectus constituta est ratio in corde
hominis, per quam nimirum discernere et dijudicare possit unde gaudeat
seu doleat, imo etiam quid cupiat vel quid timeat. Sane qui triplicem
esse vim animae docuerunt, rationalem illam, irascibilem et
concupiscibilem asserentes, affectus quidem diversos, sed quadam sibi
cognatione junctos, sub irascibili metum et tristitiam, sub
concupiscibili desiderium et laetitiam comprehendisse videntur.
|
|