|
Interim ergo inter affectus varios humana fluctuans anima, necesse est
ut certam demum vel in imis vel in summis accipiens stationem, in solo
deinceps vel gaudio vel dolore persistat. Deus est in summo, mundus in
imo. Deus in eodem statu aeternitatis suae semper consistit. Mundus
cursu mutabilitatis suae semper instabilis fluit. Humanus animus quasi
in medio collocatus quadam conditionis suae excellentia, et huic
mutabilitati quae deorsum est supereminet, et ad illam quae est apud
Deum, veram immutabilitatem necdum pertingit. Si vero in iis quae
deorsum transeunt, se per cupiditatem immerserit, statim per infinitas
distractiones rapietur, et a semetipso quodam modo divisus dissipabitur.
Si vero ab hac infinita distractione quae deorsum est, se erexerit, et
haec infima deserens atque paulatim in unum se colligens, secum esse
didicerit, tanto amplius in unum colligetur, quanto magis cogitatione et
desiderio sursum elevabitur: donec tandem omnino immutabilis sit, et ad
illam veram et unicam, quae est apud Deum, immutabilitatem perveniat,
ubi perpetuo sine omni mutabilitatis vicissitudine requiescat.
|
|