|
Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne: anima cum
ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae
societate non movet caro, anima vero et sine carne rationale suum tenet.
Notandum tamen quod iidem ipsi sensus, qui in exteriori homine
describuntur, simili modo secundum modum suum in interiori esse
manifestantur; quia spirituales res non corporalibus sensibus, sed
spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in Deuteronomio ait: Videte
quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39). Et
in Apocalypsi: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat
Ecclesiis (Apoc. II, 29). Et in Psalterio: Gustate, et videte quoniam
suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et Apostolus: Christi bonus odor
sumus, et in iis qui pereunt, et in iis qui salvi fiunt (II Cor. II,
15). Et in Evangelio Dominus mulierem fide se tetigisse magis quam
corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego sensi virtutem
de me exisse (Luc. VIII, 46). Sic ergo cum omni cautela observandum est
quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem; ne
forte confusus ordo et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare
videatur veritati. Non est tertius in hominis substantia spiritus, ut
Didymus contendit; sed spiritus ipsa est anima: quae vel pro spirituali
natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus appellatur. Anima
vero ex eo vocatur, quod ad vivendum vel vivificandum animet corpus.
Tertium vero, qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum
(I Thess. V, 23), gratiam sancti Spiritus intelligamus: quam orat
Apostolus, ut integra perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur,
aut fugetur a nobis; quia Spiritus sanctus effugiet fictum, et auferet
se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5).
Jugi ergo meditatione animum nostrum exerceamus, et consideremus
miserias et necessitates nostras, labores et dolores. Lugentes enim in
hanc vitam intravimus, cum labore vivimus, cum dolore et timore exituri
sumus. Cogitemus ergo quam sit brevis vita nostra, quam via lubrica,
quam mors certa, et hora mortis incerta. Cogitemus quantis
amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus
vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, quam
instabile et transitorium est quidquid hujus mundi amor parturit,
quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus
etiam quae sit patriae coelestis pulchritudo, suavitas atque dulcedo.
Attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus; quid
perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis
in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait: Qui apponit
scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Quia quanto magis homo sua
mala intelligit, tanto amplius suspirat et gemit.
|
|