|
Scientia sui aliis praeponenda. Meditatio siquidem parit scientiam,
scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio perficit
orationem. Meditatio est frequens cogitatio, curiosa et sagax obscura
investigare, et occulta ad notitiam trahere. Scientia est quando homo ad
cognitionem sui assidua meditatione illuminatur. Compunctio est quando
ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur. Devotio
est pius et humilis affectus in Deum; humilis ex conscientia
infirmitatis propriae, pius ex consideratione divinae clementiae. Oratio
est mentis devotio, id est, conversio in Deum per pium et humilem
affectum. Affectus est spontanea quaedam ac dulcis ipsius animi ad Deum
inclinatio. Nil enim ita Deum inclinat ad pietatem et misericordiam,
quemadmodum purus mentis affectus.
Scientiam coelestium et terrestrium rerum laudare atque amare solent
homines; sed multo meliores sunt, qui huic scientiae praeponunt noscere
semetipsos. Laudabilior siquidem animus est, cui nota est miseria sua,
quam qui ea non respecta, vias siderum et naturas rerum scrutatur. Qui
vero jam in Deum evigilavit Spiritus sancti calore excitatus, atque in
ejus amore coram se viluit, ad eumque intrare volens nec valens, eoque
sibi lucente attendit in se, et invenit se, suamque aegritudinem illius
munditiae contemperari non posse cognoscit; dulce habet flere, eumque
precari, ut sui misereatur, totamque ejus miseriam exuat. Hunc itaque
egentem et dolentem scientia non inflat, quia charitas aedificat.
Praeposuit enim scientiam scientiae, id est, scire se ipsum et
infirmitatem suam, magis quam scire vires herbarum, et naturas
animalium: et hanc apponendo scientiam, apposuit et dolorem, dolorem
scilicet peregrinationis suae ex desiderio patriae suae, et visionis
Dei, quem cernere finis : cui est gloria in saecula saeculorum. Amen .
Dolet qui tenetur exsilio, quia differtur a regno. Dolet dum recordatur
quae et quanta mala fecit, et quam intolerabiles poenas pro illis
passurus sit.
|
|