CAPUT LI. Attentio ac discussio sui. Considerationes vitiosae.

Cum nulla scientia melior sit illa qua cognoscit homo semetipsum, discutiamus cogitationes, locutiones atque opera nostra. Quid enim prodest nobis, si rerum omnium naturas subtiliter investigemus, efficaciter comprehendamus, et nosmetipsos non intelligamus? Examinemus ergo quae fecimus nos, si secundum quod debuimus, ea fecerimus: consideremus ea quae facturi sumus, si sint secundum Deum. Valde siquidem est necessaria nobis circumspectio examinationis; quatenus per experientiam eorum quae fecimus, ad ea quae agenda sunt cautiores reddamur. Saepe namque opus quod bona intentione inchoari credimus, tanto citius in deceptionis laqueum nos praecipitat, quanto de intentionis nostrae principio securi finem actionis non observamus: et imprudentes quasi via plana ad foveam currimus; quia videmus quid facimus, sed quid finem nostrum sequi debeat, non attendimus. Ita enim ambiguus est animi affectus, ut nisi ex fine operis qualitatem intentionis ejus discernere non valeamus. Praeterea necesse est ut per singulos dies vitam nostram ad judicium vocemus, et quid egimus per noctem et diem, examinemus; et quanto ad bona facienda solito alacriores, et quanto ad mala vincenda solito constantiores; si in aliquo opere nostro insidiis inimici supplantati simus; qualiter demum per indicium transactae deceptionis futuram illius fraudem cavere valeamus: quatenus nec superveniens tentatio nos improvisos ad malum opus dejiciat, nec indiscretos in opere bono praesens negligentia fallat. Quisquis scilicet cor suum in hujusmodi studio exercet, audiat quid quidam sapiens dicat:

“Scito te ipsum.”

Scito unde venisti, aut quo vadis; quomodo vivis, quantum proficis vel deficis, quam longe es a Deo, vel quam prope, non intervallis locorum, sed similitudine vel dissimilitudine morum. Scito quomodo homo es, cujus conceptio culpa, nasci miseria, vivere poena, mori necesse. Certum est quia morieris; sed incertum quomodo, vel quando vel ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, et tu si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Attende ergo sollicite quid agas vel quid agere debeas; si quod faciendum est facias; si bono operi malum aliquod non admisceas; si bonum quod agis, quanta oportet devotione adimpleas; si alterius, ut tuum, bonum diligas; si tuum, ut alterius, malum reprehendas; si sic declinas a malo, ut facias bonum. Sunt enim quidam tantum attendentes mala quae non faciunt: istos pusillanimitas a bono opere revocat, ne malum subripiat. Sunt aliqui attendentes tantum bona quae faciunt: illi sic sibi a bono opere complacent et blandiuntur, ut de pravitatis admixtione minime terreantur. Sunt alii sapientes ut faciant mala, bona autem facere nesciunt: isti pessimi omnium laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Sunt alii quaerentes Deum per exteriora, deserentes interiora sua, quibus Deus interior est.