|
Redeamus ergo ad nos, ut possimus ascendere ad nos. Tres siquidem
ascensus sunt. In primo ascendimus ab istis exterioribus et inferioribus
ad nos. In secundo ascendimus ad cor altum (Psal. LXIII, 7): quanto
namque amplius proficimus, tanto amplius ascendimus. Qui enim non
ascendit, descendit; et qui non proficit, deficit. In tertio ascensu
ascendimus ad Deum. Primus ascensus fit consideratione mundi, et
contemptu. Considerando namque quam caduca et transitoria sint ista
terrena, contemnimus ea, et redimus ad nos. Secundus ascensus fit
cognitione et contemptu nostri. Cum enim cognoscimus quam proni simus ad
malum, et quam invalidi ad bonum; contemnimus, et ascendimus supra nos.
Tertius ascensus fit cognitione et amore Dei. Iste tertius ascensus fit
mentis dilatatione, et mentis sublevatione, et mentis alienatione.
Mentis dilatatio est, cum sub uno mentis aspectu plura conspicimus, vel
de Dei sapientia, vel de ejus potentia, vel de cuncta bonitate. Intueri
debemus quam potenter Deus cuncta creavit de nihilo, quam sapienter
gubernat, quam benigne cuncta dispensat. Totum istum mundum sic ornatum
fecit propter corpora, corpora propter animas, animas propter se. Et
ideo diligenter custodire debemus animas nostras, quatenus eas mundas et
sanctas Deo reddere valeamus a quo tanta bona accepimus pro eis. Mentis
sublevatio est, cum de visibilibus sublevamur ad invisibilia. Quando
namque consideramus humanam dignitatem, admiramur dignationem Dei, qui
tam mirabiliter rationalem spiritum ad imaginem et similitudinem suam
creavit. Mentis alienato est, quando mens super se rapitur. De hoc
mentis excessu, homo doceri non potest; quia nihil ibi habet sui. De
mentis autem dilatatione et sublevatione instrui potest; quia ibi
aliquid habet sui. Instruitur autem aliquando humana industria,
aliquando divina revelatione seu inspiratione. Nonnunquam vero in
speculo cordis sui, id est, in rationali mente se ipsum et Deum
inspicit. Ita namque conditum est cor hominis, ut in eo quasi in templo
Dominus inhabitaret, et tanquam in quodam speculo suo reluceret; ut qui
in se videri non poterat, in sua imagine visibilis appareret. Magna
prorsus dignitas hominis est, portare imaginem Dei, et illius in se
jugiter vultum aspicere, atque eum semper per contemplationem praesentem
habere. Sed postquam delectationem nostram in terram peccando sparsimus,
peccati pulvis superjectus est cordi nostro: et ideo ab illo internae
contemplationis speculo corruentes in has miseras praesentis vitae
tenebras labimur, ubi Deo digne ministrare non valemus, quia sorde
iniquitatis, caligine ignorantiae obvoluti, quid agendum vel vitandum
nobis sit, ex magna parte jam non videmus. Tergamus ergo speculum
nostrum ab amore vanitatis, et ab amore iniquitatis, id est, a pulvere
et a sorde: ut in eo inspicere valeamus et nos, et Creatorem nostrum,
quem peccando post tergum nostrum posuimus. Aversi siquidem a Deo sumus;
peccata nostra separant nos ab eo. Et ideo cum propheta dicamus:
Converte nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXXIV, 5). Si mulieres
speculum suum, in quo facies inspiciunt, cum amiserint, diligenter
quaerunt, et curiose tergunt a pulvere et a sorde: multo amplius
speculum interioris hominis debemus et invenire et tergere et inspicere;
ut in eo totam turpitudinem nostram valeamus deprehendere, et ita per
cognitionem nostram ad cognitionem Dei pervenire.
|
|