|
Duo nobis necessaria sunt ut nos cognoscamus, videlicet quales
simus ad malum, et quales ad bonum. Proni sumus ad malum, et si
misericordia Dei non teneret nos, in omne vitium possemus cadere, nec
inde surgere, nisi misericordia Dei subsequeretur, quae nos sublevaret.
Hoc bene cognoscebat propheta cum dicebat, Domine, misericordia tua ante
oculos meos (Psal. XXV, 3), quae me custodiat; et, Misericordia tua
subsequatur me (Psal. XXII, 6), quae me erigat. Invalidi sumus ad bonum,
nec sine Dei gratia bonum facere, vel in aliquo bono perseverare
possumus. Istud etiam Apostolus sciebat, cum dicebat, Gratia Dei sum id
quod sum; et quia gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10),
gratia ejus in me manet. Hanc geminam cognitionem sui habuit Abraham cum
diceret: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII,
27). Revera pulvis est homo. Sicut enim pulvis ex quacumque parte venti
impellitur, et in aliam aream dejicitur, et ibi remanet: sic homo in
omne vitium cadere potest, nec adjiciet ut resurgat, nisi misericordia
Dei ei subveniat. Cinis etiam est homo; quia sicut cinis nec profert
germen ex se, nec susceptum semen germinat, sic homo nec bonum facere,
nec in aliquo bono perseverare sine gratia Dei potest. Idcirco maximas
grates Deo referre debemus, quia et multa bona nobis concessit , et
multa mala quae fecimus, nobis condonavit, et a multis malis servavit,
quae facere potuimus, sicut alia multa quae fecimus. Quidquid enim mali
non fecimus, eo miserante non fecimus. Nam si ipse permisisset, ea
utique fecissemus, aut opere aut voluntate. Et ideo nescio utrum eum
amplius diligere debeamus pro his quae nobis dimisit, an pro his a
quibus nos immunes servavit. Licet enim ea non fecimus, nos quasi
fecisse, et eum quasi dimisisse, existimare debemus; quandoquidem ea vel
voluntate utique fecissemus, si ipse permisisset. Quisquis in veritate
se ita cognoscit, humilis est coram Deo et hominibus; diligit Deum
propter Deum, et omnes homines propter Deum: et si perfectam charitatem
habet, nullum judicat, nullum accusat, nullum condemnat; non servat
iram, non movet rixas, non seminat discordias, non fovet nocentes, non
persequitur innocentes, non odit arguentes se; non facit furtum, non
falsum testimonium, non perjurium; nulli detrahit, nulli nocet, nullum
odit, sed omnes diligit. Scriptum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut
invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Sic enim Deo familiaris est charitas,
ut in eo habitare nolit, in quo charitas non fuerit. Qui ergo charitatem
habet, Deum habet; quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Et qui unum
hominem habet odio, Deum perdit, et bonum quod facit. Quapropter
unusquisque provideat, ne propter unius hominis odium Deum perdat, et
omne bonum.
|
|